라틴어 문장 검색

ceterum et inieci catenas Arminio et a factione eius iniectas perpessus sum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장8)
resistentibus aerarii praetoribus subvenit Caesar pretiumque aedium Aurelio tribuit, erogandae per honesta pecuniae cupiens, quam virtutem diu retinuit, cum ceteras exueret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 75장5)
ubi illam gloriam trucidantium Crassum, exturbantium Antonium, si mancipium Caesaris, tot per annos servitutem perpessum, Parthis imperitet?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 2장7)
ceteros vis sua aut equites cum Stertinio Aemilioque subvenientes periculo exemere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 11장8)
Eodem anno mancipii unius audacia, ni mature subventum foret, discordiis armisque civilibus rem publicam perculisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 39장1)
neque solitum in tali casu effugium subveniebat in aperta prorumpendi, quia diductis terris hauriebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 47장2)
sed eum honorem Germanicus iniit apud urbem Achaiae Nicopolim, quo venerat per Illyricam oram viso fratre Druso in Delmatia agente, Hadriatici ac mox Ionii maris adversam navigationem perpessus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 53장2)
neque tamen mitigatus Piso, et vix diei moram perpessus linquit Germanicum praevenitque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장7)
redintegratamque accusationem, infensas patrum voces, adversa et saeva cuncta perpessus, nullo magis exterritus est quam quod Tiberium sine miseratione, sine ira, obstinatum clausumque vidit, ne quo adfectu perrumperetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 15장6)
ac nisi provinciarum copiae et dominis et servitiis et agris subvenerint, nostra nos scilicet nemora nostraeque villae tuebuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장15)
si quid subitum ingruat, maiore auxilio pariter subveniri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 2장3)
factaque auctore eo senatus consulta ut civitati Cibyraticae apud Asiam, Aegiensi apud Achaiam, motu terrae labefactis, subveniretur remissione tributi in triennium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 13장2)
quin ipse, compositus alias et velut eluctantium verborum, solutius promptiusque eloquebatur quotiens subveniret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장5)
reliquis quo minus vi aut obsidio subigerentur praematura montis Haemi et saeva hiems subvenit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 51장10)
subveniret solitudini, daret maritum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 53장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION