라틴어 문장 검색

quam multa in silvis autumni frigore primo lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus trans pontum fugat, et terris immittit apricis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:7)
Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli, faucibus ingentem fumum (mirabile dictu) evomit involvitque domum caligine caeca, prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro fumiferam noctem commixtis igne tenebris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:13)
Hic subitam nigro glomerari pulvere nubem prospiciunt Teucri ac tenebras insurgere campis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 2:4)
Quem circum glomerati hostes hinc comminus atque hinc proturbant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 13:12)
Saxa quoque infesto volvebant pondere, siqua possent tectam aciem perrumpere:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 18:6)
Dum se glomerant retroque residunt in partem, quae peste caret, tum pondere turris procubuit subito et caelum tonat omne fragore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:3)
et iam collecti Troes glomerantur eodem et conferre manum et procurrere longius audent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 24:7)
Turnus paulatim excedere pugna et fluvium petere ac partem, quae cingitur unda acrius hoc Teucri clamore incumbere magno et glomerare manum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 28:8)
et qui, proscisso quae suscitat aequore terga, rursus in obliquum verso perrumpit aratro, exercetque frequens tellurem atque imperat arvis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:10)
Saepe etiam inmensum caelo venit agmen aquarum et foedam glomerant tempestatem imbribus atris collectae ex alto nubes;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:5)
inde secutus per ramos victor perque alta cacumina regnat et totum involvit flammis nemus et ruit atram ad caelum picea crassus caligine nubem, praesertim si tempestas a vertice silvis incubuit glomeratque ferens incendia ventus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 13:3)
Primus Erichthonius currus et quattuor ausus iungere equos rapidusque rotis insistere victor Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere impositi dorso atque equitem docuere sub armis insultare solo et gressus glomerare superbos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 4:11)
concurritur, aethere in alto fit sonitus, magnum mixtae glomerantur in orbem praecipitesque cadunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 4:5)
perrupit Acheronta Herculeus labor.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 311)
aurum per medios ire satellites et perrumpere amat saxa potentius ictu fulmineo:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 163)

SEARCH

MENU NAVIGATION