라틴어 문장 검색

id interim ad solam verecundiam pertinet, unde etiam mihi videtur dici color, interim ad quaestionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 177:4)
Non est autem satis in narratione uti coloribus, nisi per totam actionem consentiant, cum praesertim quorundam probatio sola sit in adseveratione et perseverantia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 183:2)
quae cum receperit, etiam verecundiae defensioni facilior erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 271:1)
Sed quidam ita sunt receptae auctoritatis ac notae verecundiae, ut nocitura sit in eos dicendi petulantia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 142:3)
ea quae dicet vir bonus omnia salva dignitate ac verecundia dicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 144:1)
(nisi quod, ut ne auctorem ponam, verecundia ipsius facit) libidinosior es quam ullus spado;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 173:7)
quia, sive plura sunt de quibus quaeritur, facilior erit in ceteris fides, sive unum, mitior solet poena irrogari verecundiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 237:2)
ego Romani pudoris more contentus, ut iam respondi talibus, verecundiam silentio vindicabo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 102:2)
ego certe mihi cernere videor et vultum et oculos et deformes utriusque blanditias et eorum qui aderant tacitam aversationem ac timidam verecundiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 128:1)
pudet enim dissentire, et velut tacita verecundia inhibemur plus nobis credere, cum interim et vitiosa pluribus placent, et a conrogatis laudantur etiam quae non placent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 19:1)
suadentium et monentium et pollicentium et consolantium gravis, in metu et verecundia contracta, adhortationibus fortis, disputationibus teres, miseratione flexa et et consulto quasi obscurior;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 211:1)
nam praeter adnuendi, confirmandique motus sunt et verecundiae et dubitationis et admirationis et indignationis noti et communes omnibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 218:1)
his contrahitur, attollitur, remittitur, ut una res in ea plus valeat, sanguis ille, qui mentis habitu movetur et, cum infirmam verecundia cutem accipit, effunditur in ruborem, cum metu refugit, abit et pallore frigescit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 225:3)
nihil enim est ad conciliandum gratius verecundia, non tamen semper;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 308:2)
invitus mehercule dico, quoniam et aliter accipi potest, ipsam verecundiam, vitium quidem, sed amabile et quae virtutes facillime generet, esse interim adversam, multisque in causa fuisse, ut bona ingenii studiique in lucem non prolata situ quodam secreti consumerentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 102:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION