라틴어 문장 검색

subibat cogitatio animum quonam modo tolerabilis futura Etruria fuisset si quid in Samnio adversi evenisset, quae coniuratione Samnitium erecta, quoniam ambo consules omnisque Romana vis aversa in Samnium esset, occupationem populi Romani pro occasione rebellandi habuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 646:1)
Samnitibus caesis et Sabinis, qui rebellaverant, victis et in deditionem acceptis bis in eodem magistratu triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XI Periocha10)
ergo secuturum se fortunam suam, si dictator in cunctatione ac segnitie deorum hominumque iudicio damnata perstaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 330:2)
senatus ac maxime primores eius in societate Romana cum fide perstare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 172:1)
si in pertinacia perstent, vi rem gerere ac temptare si qua parte invadere urbem possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 226:2)
debellatumque eo proelio in Sardinia esset, ni classis Punica cum duce Hasdrubale, quae tempestate deiecta ad Balearis erat, in tempore ad spem rebellandi advenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 544:1)
vos fraudem deum primo benignitate, dein vestra ipsi virtute dies noctesque perstando ac pervigilando in armis vitastis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 483:1)
Ibi tum Hasdrubal Gisgonis, maximus clarissimusque eo bello secundum Barcinos dux, regressus ab Gadibus rebellandi spe, adiuvante Magone Hamilcaris filio, dilectibus per ulteriorem Hispaniam habitis ad quinquaginta milia peditum, quattuor milia et quingentos equites armavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 186:1)
ipse Scipio, dum gravi morbo implicitus est, seditionem in parte exercitus motam confirmatus discussit, rebellantesque Hispaniae populos coegit in deditionem venire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVIII Periocha12)
ita Hispaniae rebellantis tumultu haud magno motu intra paucos dies concito et compresso, in Africam omnis terror versus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 52:1)
L. Furius praetor Gallos Insubras rebellantes et Hamilcarem Poenum bellum in ea parte Italiae molientem acie vicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXI Periocha9)
pertinacius Quinctius in incepto perstabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 309:2)
interfanti deinde Phaeneae, praetori Aetolorum, testificantique si elapsus eo tempore Philippus foret mox gravius eum rebellaturum, desistite tumultuari inquit ubi consultandum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 140:1)
Marcellus, provinciae cupidior, pacem simulatam ac fallacem dicendo et rebellaturum si exercitus inde deportatus esset regem, dubios sententiae patres fecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 311:1)
ad rebellandum neque vires neque ducem habebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 357:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION