라틴어 문장 검색

Quid ingemuit animal, perterrita sunt armenta boum, quia non est pascua eis? Sed et greges pecorum disperierunt.
(불가타 성경, 요엘서, 1장18)
Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito; et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장23)
Eodem loco, ipso cum satellitibus circa aerarium praesente, spirituum et omnis potestatis Dominus magnam fecit ostensionem, ita ut omnes, qui ausi fuerant convenire, perterriti virtute Dei in dissolutionem et formidinem converterentur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장24)
Convocatis autem Maccabaeus sex milibus, qui cum ipso erant, rogabat ne ab hostibus perterrerentur neque metuerent inique venientium adversum se gentium multitudinem, sed fortiter contenderent,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장16)
Uerum omnis subita mutatio rerum non sine quodam quasi fluctu contingit animorum;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:8)
An tu in hanc uitae scenam nunc primum subitus hospesque uenisti?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:23)
Stupetque subitis mobile uulgus;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 20:1)
Pompeio adveniente oppidani us que eo passi propius accedere, donec ad ipsas portas ac murum adpropinquaret, subito eruptione facta prostratos perterritosque Pompeianos in mare navesque passim compulerunt.
(카이사르, 아프리카 전기 23:3)
deinde in ordine elephantos constituit, post illos autem suam aciem instruxit, ut cum ab adversariis lapides mitti coepissent et elephanti perterriti se ad suos convertissent, rursus ab sua acie lapidibus missis eos converterent adversus hostem.
(카이사르, 아프리카 전기 27:3)
Quod ubi saepius eius equitatus facere non intermittebat, et cum forte ante portam turma densa adstitisset, scorpione accuratius misso atque eorum decurione percusso et ad ecum adfixo, reliqui perterriti fuga se in castra recipiunt.
(카이사르, 아프리카 전기 29:5)
Animadvertebat enim quamquam magnis essent copiis adversarii freti, tamen saepe a se fugatis pulsis perterritisque et concessam vitam et ignota peccata;
(카이사르, 아프리카 전기 31:6)
Caesarem qui ultro consuesset bellum inferre ac lacessere proelio, subito commutatum non sine magno consilio suspicabantur.
(카이사르, 아프리카 전기 35:2)
Ex qua re subito in terrorem converso equitatu Numidarum recta in castra fugere contendit.
(카이사르, 아프리카 전기 40:4)
Equites Caesariani vi universae subitaeque hostium multitudinis pulsi parumper cesserunt.
(카이사르, 아프리카 전기 52:2)
Quo nuntio perterritus discessit et dicto audiens fuit regi.
(카이사르, 아프리카 전기 57:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION