라틴어 문장 검색

Post ubi castra locata et diei uesper erat, repente Maurus incerto uultu pauens ad Sullam accurrit dicitque sibi ex speculatoribus cognitum Iugurtham haud procul abesse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 106장3)
quicquid ex incerto venit, coniecturae et paventis animi licentiae traditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 9:3)
Ad omnia pavet, inparata est et ipsis ferretur auxiliis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 8:6)
At vos ad omnem tectorum pavetis sonum et inter picturas vestras, si quid increpuit, fugitis adtoniti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 43:2)
causa veniendi fuit gratari amico, cuius impulsum manu cecidit decenni Marte concussum Ilium, quaenam ista lacrimis lugubrem vultum rigat pavetque maesta?
(세네카, 아가멤논 17:2)
Iam vero cum illos aliqua imbecillitas mortalitatis admonuit, quemadmodum paventes moriuntur, non tamquam exeant de vita, sed tamquam extrahantur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 62:6)
Non trepidant nec per singulas horas gladium expectant nec ad omnem navium conspectum pavent ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 80:3)
sequitur vita anxia, suspiciosa, trepida, casum pavens, temporum suspensa momentis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 76:3)
Virtutis est domare quae cuncti pavent.
(세네카, Hercules Furens 6:34)
paveo;
(세네카, Hercules Furens 17:11)
medios in ignes solis eieci pavens quo tincta fuerat palla vestisque inlita;
(세네카, Hercules Oetaeus 11:9)
* * tumensque tacita * quassat caput * * * [natum paventem cerno et ardenti pede gressus ferentem, prome quid portes novi.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:15)
vivat, per urbes erret ignotas egens exul pavens invisus incerti laris, iam notus hospes limen alienum expetat, me coniugem optet quoque non aliud queam peius precari, liberos similes patri " similesque matri, parta iam, parta ultio est:
(세네카, 메데아 1:4)
Pavet animus, horret, magna pernicies adest.
(세네카, 메데아 11:1)
Qui pavet vanos metus, veros moretur.
(세네카, 오이디푸스 8:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION