라틴어 문장 검색

Manet quidem tibi, Marcia, etiamnunc ingens tristitia et iam videtur duxisse callum, non illa concitata, qualis initio fuit, sed pertinax et obstinata ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 43:1)
Ne putes istam Stoicam esse duritiam, Epicurus, quem vos patronum inertiae vestrae assumitis putatisque mollia ac desidiosa praecipere et ad voluptates ducentia, " Raro," inquit, " sapienti fortuna intervenit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 80:1)
aeque enim impotens sui est, decoris oblita, necessitudinum immemor, in quod coepit pertinax et intenta, rationi consiliisque praeclusa, vanis agitata causis, ad dispectum aequi verique inhabilis, ruinis simillima, quae super id quod oppressere franguntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 3:2)
Quaedam enim sunt irae, quae intra clamorem considant, quaedam non minus pertinaces quam frequentes, quaedam saevae manu verbis parciores, quaedam in verborum male- dictorumque amaritudinem effusae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 27:1)
Ideo numquam adsumet ratio in adiutorium improvidos et violentos impetus, apud quos nihil ipsa auctoritatis habeat, quos numquam comprimere possit, nisi pares illis similisque opposuerit, ut irae metum, inertiae iram, timori cupiditatem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 57:1)
Istis quos paulo ante rettuli aut nulla tam pertinacis studii aut non digna merces fuit - quid enim magnificum consequitur ille qui meditatus est per intentos funes ire ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 68:2)
Iracundos fervida animi natura faciet, est enim actuosus et pertinax ignis ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 97:3)
" Languent per inertiam saginata nec labore tantum sed motu et ipso sui onere deficiunt.
(세네카, De Providentia, book 1 14:2)
Adice et illos, qui non constantiae vitio parum leves sunt sed inertiae, et vivunt non quo- modo volunt, sed quomodo coeperunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 25:4)
Alit enim livorem infelix inertia et omnes destrui cupiunt, quia se non potuere provehere ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 29:5)
Licet scias et in adflicta re publica esse occasionem sapienti viro ad se proferendum et in florenti ac beata petulantiam, invidiam, mille alia inertia vitia regnare.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 56:2)
his plerique similem vitam agunt, quorum non immerito quis inquietam inertiam dixerit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 112:3)
O crudelis et pertinax nouerca!
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.42)
quod si impotenti pertinax animo abnuet, stat tollere omnem penitus Herculeam domum.
(세네카, Hercules Furens 5:11)
sin copulari pertinax taedis negat, vel ex coacta nobilem partum feram.
(세네카, Hercules Furens 7:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION