라틴어 문장 검색

ita sol ea signa circum pervagando certis temporibus auget aut minuit dierum et horarum spatia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장15)
Nunc de ceteris sideribus, quae sunt dextra ac sinistra zonam signorum meridiana septentrionalique parte mundi stellis disposita figurataque, dicam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장16)
nunc explicabo, quae ad sinistram orientis meridianisque partibus ab natura sunt distributa.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장34)
namque uti septentriones circum axis cardinem versantes non occidunt neque sub terram subeunt, sic circa meridianum cardinem, qui est propter inclinationem mundi subiectus terrae, sidera versabunda latentiaque non habent egressus orientis supra terram.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장18)
De mundi circa terram pervolitantia duodecimque signorum ex septentrionali meridianaque parte siderum dispositione, ut sit perspecta, docui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 6장1)
et diducto circino ab eo centro ad lineam planitiae, ubi erit littera B, circinatio circuli describatur, quae dicitur meridiana.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장7)
Ipse autem splendor emissae lucis, in cuius conparatione sol meridianus uideri posset obscurus, non multo post illo eleuatus de loco, in meridianum monasterii, hoc est ad occidentem oratorii, secessit, ibique aliquandiu remoratus, et ea loca operiens, sic uidentibus cunctis ad caeli se alta subduxit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VII. 1:1)
tum postea sumenda est sexta decima pars circinationis lineae totius rotundationis, centrumque conlocandum in meridiana linea, qua tangit circinationem, et signandum dextra ac sinistra in circinatione et meridiana et septentrionali parte.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장33)
Maurusia, quam nostri Mauretaniam appellant, ex monte Atlante Dyris, qui ortus ex septentrionali regione progreditur per occidentem ad lacum Eptagonum et mutato nomine dicitur Agger, deinde ex lacu Eptabolo sub montes desertos subterfluens per meridiana loca manat et influit in Paludem quae appellatur, circumcingit Meroen, quod est Aethiopum meridianorum regnum, ab hisque paludibus se circumagens per flumina Astansobam et Astoboam et alia plura pervenit per montes ad cataractam ab eoque se praecipitans per septentrionalem pervenit inter Elephantida et Syenen Thebaicosque in Aegyptum campos et ibi Nilus appellatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장25)
Horas numero ab appulsu Luminaris utriusque ad Meridianum loci, tam infra Horizontem quàm supra, & per horas diei Lunaris intelligo vigesimas quartas partes temporis quo Luna motu apparente diurno ad Meridianum loci revolvitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION