라틴어 문장 검색

ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum, pupillas interfodiunt acremque dolorem praebent, ut nequeant contra durare feroces, cum tamen haec nostras acies nil laedere possint, aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis exitus ex oculis liber datur, in remorando laedere ne possint ex ulla lumina parte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:19)
O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci Virtute exuperas, tanto me inpensius aequum est Consulere, et reliqua.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 16:4)
O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci Virtute exuperas, tanto me inpensius aequum est Consulere atque omnes metuentem expendere causas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 17:1)
At nunc semirutis pendent quod moenia tectis Urbibus Italiae, lapsisque ingentia muris Saxa iacent, nulloque domus custode tenentur Rarus et antiquis habitator in urbibus errat, Horrida quod dumis multosque inarata per annos Hesperia est, desuntque manus poscentibus arvis, Non tu, Pyrrhe ferox, nec tantis cladibus auctor Poenus erit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:7)
si mihi signa iacerent Marte sub adverso, ruerentque in terga feroces Gallorum populi?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:9)
Et vos, cirrigeros bellis arcere Caycos Oppositi, petitis Romam, Rhenique feroces Deseritis ripas, et apertum gentibus orbem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:41)
Ora ferox Siculae laxavit Mulciber Aetnae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:12)
Me domitus cognovit Arabs, me Marte feroces Heniochi, notique erepto vellere Colchi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:38)
Venere feroces Cappadoces;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:37)
fluviique ferocis Incrementa timens, non primis robora ripis Imposuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:9)
Addidit ira ferox moturas proelia voces:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:57)
Non chalybem gentes penitus fugiente metallo Eruerent, nulli vallarent oppida muri, Non sonipes in bella ferox, non iret in aequor Turrigeras classis pelago sparsura carinas, Si bene libertas umquam pro pace daretur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:66)
Inde ubi nulla data est miscendi copia Martis, Paullatim cadit ira ferox, mentesque tepescunt;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:19)
Stabat devota inventus, Damnata iam luce ferox, securaque pugnae Promisso sibi fine manu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:72)
Nec tam iusta fuit terrarum gloria Typhon, Aut Tityos Briareusque ferox:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION