라틴어 문장 검색

in quid tandem sic pestiferae istae diuitiae expetuntur, si ne in hoc quidem, ut liberis relinquantur?
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 11:5)
hanc sapientes uiri uelut pestiferam uitandam esse praecipiunt:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 20:4)
uenena statim radicibus pestifera sunt.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 9:5)
Nescio quomodo miserum esse inter miserias iuuat et plerumque omnis dolor per lacrimas effluit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 6:7)
Sicut in telis eadem ferri vis est, sed infinitum interest, utrum excusso lacerto torqueantur an remissa manu effluant, gladius idem et stringit et transforat, quam presso articulo venerit, refert, ita idem est, quod datur, sed interest, quomodo detur.
(세네카, 행복론, Liber II 23:4)
Quemadmodum pulcherrimum opus est etiam invitos nolentesque servare, ita rogantibus pestifera largiri blandum et adfabile odium est.
(세네카, 행복론, Liber II 58:2)
Quemadmodum, mi Liberalis, quaedam res semel perceptae haerent, quaedam, ut scias, non est satis didicisse (intercidit enim eorum scientia, nisi con- tinuetur), geometriam dico et sublimium cursum et si qua alia propter suptilitatem lubrica sunt, ita beneficia quaedam magnitudo non patitur excidere, quaedam minora sed numero plurima et temporibus diversa effluunt, quia, ut dixi, non subinde illa tractamus nec libenter, quid cuique debeamus, recognoscimus.
(세네카, 행복론, Liber III 20:1)
Quid sunt, si illos illic, unde effluunt, aestimes ?
(세네카, 행복론, Liber III 128:4)
Quaecumque enim illis con- tigerunt, in naturam suam vertunt et extra speciosa profuturaque, si meliori darentur, illis pestifera sunt.
(세네카, 행복론, Liber V 72:2)
ceterum, licet accipientis manibus effluat, dandum est reposcenti.
(세네카, 행복론, Liber VII 98:7)
nam pestifera vis est valere ad nocendum.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 17:3)
inveniam etiamnunc per hos exhaustos iam fletibus domesticis oculos quod effluat, si modo id tibi futurum bono est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 7:4)
saepe enim saluti fuere pestifera.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 76:5)
Non est ergo quare concupiscat quisquam sapiens timeri, nec ideo iram magnum quiddam putet, quia formidini est, quoniam quidem etiam contemptissima timentur ut venena et ossa pestifera et morsus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 60:5)
Nunc quoque tanta de- formitas eius est per ossa carnesque et tot impedimenta effluentis ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 200:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION