라틴어 문장 검색

Unde non ultra sufferre haec valentes, invicem consultum vadunt magni et parvi, dicentes utilius esse mori in bello quam fame tam crudeli perire, et de die in diem populum attenuari et mori.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 92:7)
Nam defecerat illi pecunia prae angustia memoratae famis, et nimia largitione eleemosynarum et rerum, quas in mendicis et attenuatis militibus expendit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 110:3)
- De horrenda famis angustia in obsidione Marrae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 57:2)
[0527B] tanta ipsa famis angustia has urbes invainit, quod nefas est dicere, nedum facere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 58:7)
«Non est acutior gladius, quam a longo contracta fames
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 58:10)
Comes ergo Reymundus videns afflictionem et populi dolorem fame deficientis, assumpto robore equitum in montana profectus, interdum copias infinitas praedarum et cibariorum attulit, quibus Dei populus saepe refocillatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:1)
Ubi reperta abundantia rerum necessariarum, per octo dies corpora fessa et fame attenuata recreaverunt, duo praesidia in montanis expugnantes in quibus Turci et Sarraceni habitabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 62:2)
Omnibus tandem in assultu praesidii taedio affectis et cavatione montis deficientibus, prae labore intolerabili et defensione ab intus inaestimabili, atque inopia necessariorum vitae, murmur crevit in populo ducis et Roberti Flandrensis, asserentibus cunctis se illic ultra in obsidione non posse persistere, et hoc praesidium vi et arte insuperabile vix per anni spatium capi etiamsi tunc gladio famis queat expugnari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 72:1)
His ergo calamellis melliti saporis populus in obsidione Albariae, Marrae et Archas multum horrenda fame vexatus est refocillatus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:13)
Et sic filii castigati nunc fame, nunc gladio, tandem felices et mundi ab inquinamentis [0555A] cum duce et principe suo beatum desiderium explentes, urbem sanctam Jerusalem intrare meruerunt, ac Domini sepulcrum adoraverunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 70:9)
Post haec Ptolemaidem, quae est Acra vel Accaron, praeteriens, nihil contradictionis aut adversitatis ab ea vel ab urbibus illis pertulit propter victoriam et famum, quam de illo audierant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 70:5)
Tandem post dies octo, diversis angustiis et difficultate locorum, interdum etiam fame gravati, ad praefata fetentia flumina reditum paraverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 85:10)
Videntes [0607C] autem Longobardi regis iram, et interdictionem necessariorum vitae, et sic famis angustiam in populo fieri, subito universi tam equites quam pedites armis induuntur, et ad portam et muros majoris palatii civitatis in ligonibus, uncis ferreis, malleisque conferuntur ad locum qui dicitur ad S. Argenium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 8:5)
ubi nihil reperientes, non hominem, non pecudem, gravi fame coeperunt coarctari, quin aurum nulli prodesse poterat nec argentum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 22:2)
Similiter pomula cujusdam miri et inauditi generis, fructum amarum quorumdam frutetorum, ibidem in desertis reperta et collecta, ad mitigandam famem coquere didicerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 24:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION