라틴어 문장 검색

quanquam hi quoque ab illo generali tractatu ad quasdam deduci species solent, ut si ponatur adulter caecus, aleator pauper, petulans senex.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 66:2)
vitandum etiam, ne petulans, ne superbum, ne loco, ne tempore alienum, ne praeparatum et domo adlatum videatur quod dicimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 142:1)
nam si reum caedis impudicum vel adulterum vocet, laedat quidem , minus tamen hoc ad fidem valeat quam si audacem, petulantem, crudelem, temerarium ostenderit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 99:2)
In his cavendum, ne decrescat oratio, et fortiori subiungatur aliquid infirmius, ut sacrilege fur, aut latroni petulans.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 280:4)
praestatur hoc aliquando etiam dignationibus, ut libertatis nostrae ratio reddatur, ne quis nos aut petulantes in laedendis eis aut etiam ambitiosos putet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 68:1)
eosdem petulantes, sed hoc fieri, quod bellis magis quam paci consuerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 89:2)
hoc quidem quis hominum liberi modo sanguinis sustineat petulans esse ad alterius arbitrium?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 154:3)
neque enim hoc solum negligentis, sed mali et in suscepta causa perfidi ac proditoris est, peius agere quam possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 159:2)
tunc petulans non linguam, non manum continet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 20:5)
Quibus ille domi exercitus est, sive uxorem eius reminiscimur moribus feram, lingua petulantem, sive liberos indociles et matri quam patri similiores.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 27:2)
tecum ipsa nunc evolve femineos dolos, quod ulla coniunx perfida atque impos sui amore caeco, quod novercales manus ausae, quod ardens impia virgo face, Phasiaca fugiens regna Thessalica trabe:
(세네카, 아가멤논 3:7)
hanc arcem occupat Palamedis ille genitor et clarum manu lumen nefanda vertice e summo efferens in saxa ducit perfida classem face.
(세네카, 아가멤논 10:66)
mortifera vinctum perfide tradit neci induta vestis:
(세네카, 아가멤논 16:18)
itaque hoc colore egit ut inueheretur tamquam in malum patrem et diceret crudeliter exponentem, perfide recipientem.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam duos filios expositos sustulit, educauit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alt 11:2)
nepotem suum auus peccantem aliquid et inter pueriles iocos petulantius lasciuientem feriet nec iniuriarum quisquam cum illo aget.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 7:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION