라틴어 문장 검색

Atlas enim formatur historia sustinens mundum, ideo quod is primum cursum solis et lunae siderumque omnium versationum rationes vigore animi sollertiaque curavit hominibus tradenda, eaque re a pictoribus et statuariis deformatur pro eo beneficio sustinens mundum, filiaeque eius Atlantides, quas nos vergilias, Graeci autem *πλειάδασ nominant, cum sideribus in mundo sunt dedicatae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장28)
proavosque sane 'proavos' appellando cognationem declarat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1291)
Nec mirum si facta prius perfectius ornans Perficit et factum cultu meliore uenustat, Cui magis arridet species et gracia forme, Quod comites multa pictoris preuenit arte, Totam pictoris artem sub pectore claudens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:4)
Hec artis series seriatim picta propinat Delicias oculis et menti fercula donat, Nam pictor predoctus eam descripserat, immo Plus pictore potens, picturaque clamitat illum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:33)
testor maiorum cineres tibi, Roma, colendos, sub quorum titulis, Africa, tunsa iaces, et Persen proauo stimulantem pectus Achille, quique tuas proauo fregit Achille domos, me neque censurae legem mollisse nec ulla labe mea uestros erubuisse focos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1126)
pictor, inquit, intra officinam suam clausus, qui haec tantum uulgaria iura nouerat, in seruum nihil non domino licere, pictori nihil non pingere, mancipium suum operi suo impendit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 19:2)
ubi inter plurimos gentis Anglorum, uel interemtos gladio, uel seruitio addictos, uel de terra Pictorum fuga lapsos, etiam reuerentissimus uir Domini Trumuini, qui in eos episcopatum acceperat, recessit cum suis, qui erant in monasterio Aebbercurnig, posito quidem in regione Anglorum, sed in uicinia freti, quod Anglorum terras Pictorumque disterminat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIV [XXVI]. 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION