라틴어 문장 검색

Festinavit enim et Dominus ad beneficium;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:15)
Siquidem et Pharisaeus ille reprehensus est qui jejunia sua velut beneficia enumerabat, et tamquam objectabat Deo, et se criminum memorabat exsortem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 3:2)
Et ideo non in his, sed in illis Domini sacramentum, ubi castitas, pietas, ubi fides atque devotio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:17)
Cujus rei manifestum et evidens exemplum est oblatio patriarchae Isaac, quem sacrificii modo obtulit pater nullius motu passionis inflexus humanae, mundam offerens Deo hostiam, vacuamque formidinis, et corporeae cupiditatis immunem, cum ipsa pietas patris devotioni cederet immolantis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:18)
eique opposita Dei responsio germanitatis pietatem egregie docere ostenditur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 1:3)
Etsi contumaciam prodat hic sermo, sonat tamen quia si bonum fratrem considerasset, custos debuit esse pietatis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 3:4)
Quid miraris si pietatem non agnovit, qui non agnovit auctorem?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 3:11)
Et illa quidem aperuit os suum, quasi exceptura de fratribus verba pietatis, nihil timens cum fratres videret, quae sciret jus germanitatis amoris incentivum esse, non odii.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:19)
Quod autem signum posuit super Cain, ne quis eum occideret, reflectere voluit errantem, et beneficio suo invitare ad correctionem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:1)
Principale est enim virtutis inchoare a beneficiis, et praeseminare gratiam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 2:9)
Praecedit beneficii gratia, sequitur censura sobriae disciplinae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 2:12)
Ad condemnationem autem caeterorum, et ad expressionem pietatis divinae dicitur Noe apud Deum gratiam invenisse.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:11)
ut nos vitae suae cohaeredes, et mortis faceret haeredes, quo et vitae haberemus consortium, et mortis beneficium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 6:11)
Indignatur Deus peccatis nostris, sed non obliviscitur pietatis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:3)
Ideo non post collectos fructus infunditur aqua, ne beneficium magis quam diluvium terra sentiret.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION