라틴어 문장 검색

quo dextra regatur sidere;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:262)
Arctoa parat convexa Bootes, australes reserat portas succinctus Orion invitantque novum sidus, pendentque vicissim quas partes velit ipse sequi, quibus esse sodalis dignetur stellis aut qua regione morari.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:68)
Inferni raptoris equos adflataque curru sidera Taenario caligantesque profundae Iunonis thalamos audaci promere cantu mens congesta iubet.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:1)
quae te fortuna supernis abstulit et tanto damnavit sidera luctu?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:129)
sunt altera nobis sidera, sunt orbes alii, lumenque videbis purius Elysiumque magis mirabere solem cultoresque pios;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:158)
liquidis incumbunt patribus udae Naides et taciti mirantur sidera Fauni.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:10)
dixit et horrendo concussit sidera motu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:25)
tunc omnia rebar consilio firmata dei, qui lege moveri sidera, qui fruges diverso tempore nasci, qui variam Phoeben alieno iusserit igni compleri Solemque suo, porrexerit undis litora, tellurem medio libraverit axe.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:3)
heu nescis quid fata tibi, quid sidera debent, quid Fortuna parat:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:63)
te nobis trepidae sidus ceu dulce carinae ostendere dei, geminis quae lassa procellis tunditur et victo trahitur iam caeca magistro.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:139)
linque homines sortemque meam, pete sidera;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:188)
Iam post edomitas Alpes defensaque regna Hesperiae merita complexus sede parentem auctior adiecto fulgebat sidere mundus, iamque tuis, Stilicho, Romana potentia curis et rerum commissus apex, tibi credita fratrum utraque maiestas geminaeque exercitus aulae.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:1)
quid nunc divitiae, quid fulvi vasta metalli congeries, quid purpureis effulta columnis atria prolataeve iuvant ad sidera moles?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:65)
quodsi dissimulas nostrae succurrere morti nec prohibere paras, Manes et sidera testor:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:88)
te vel Hyperboreo damnatam sidere Thylen, te vel ad incensas Libyae comitabor harenas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:141)

SEARCH

MENU NAVIGATION