라틴어 문장 검색

Miles, edico tibi, Si te in platea offendero hac post umquam, quod dicas mihi, "Alium quaerebam, iter hac habui," periisti.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 8103)
Sed quis hic est senex quem video in ultima platea?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 4127)
Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris caeditur et veteres ineunt proscaenia ludi praemiaque ingeniis pagos et compita circum thesidae posuere atque inter pocula laeti mollibus in pratis unctos saluere per utres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 18:4)
quis circum pagos et circum compita pugnax magna coronari contemnat Olympia, cui spes, cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 124)
"verum purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 242)
libertinus erat, qui circum compita siccus lautis mane senex manibus currebat et 'unum', - 'quid tam magnum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 6:1)
unde frequentia Mercuriale inposuere mihi cognomen compita.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire.20)
frigidus a Rostris manat per compita rumor:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.35)
septima iam plenae deducitur orbita lunae, cum de me et de te compita nulla tacent:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 2013)
nulla meis frustra lustrantur compita plantis;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 22a3)
parua saginati lustrabant compita porci, pastor et ad calamos exta litabat ouis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 112)
flore sacella tego, uerbenis compita uelo, et crepat ad ueteres herba Sabina focos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 332)
fronde virent postes, effulgent compita flammis, et pars immensae gaudet celeberrima Romae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam103)
Ceterum et plateae et forum et balneae et stabula et ipsae domus nostrae sine idolis omnino non sunt:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 2:10)
Sic ergo evenit, ut qui in publico vix necessitate vesicae tunicam levet, idem in circo aliter non exuat, nisi totum pudorem in faciem omnium intentet,1 ut et qui filiae virginis ab omni spurco verbo aures tuetur, ipse eam in theatrum ad illas voces gesticulationesque deducat, et qui in plateis litem manu agentem aut compescit aut detestatur, idem in stadio gravioribus pugnis suffragium ferat, et qui ad cadaver hominis communi lege defuncti exhorret, idem in amphitheatro derosa et dissipata et in suo sanguine squalentia corpora patientissimis oculis desuper incumbat, immo qui propter homicidae poenam probandam ad spectaculum veniat, idem gladiatorem ad homicidium flagellis et virgis compellat invitum, et qui insigniori cuique homicidae leonem poscit, idem gladiatori atroci petat rudem et pilleum praemium conferat, illum vero confectum etiam oris spectaculo repetat, libentius recognoscens de proximo quem voluit occidere de longinquo, tanto durior, si non voluit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 21장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION