라틴어 문장 검색

plorare ergo iubet causam dicentis amici squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem circumscriptorem, cuius manantia fletu ora puellares faciunt incerta capilli.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV51)
at catulos blande cum lingua lambere temptant aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes suspensis teneros imitantur dentibus haustus, longe alio pacto gannitu vocis adulant, et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:16)
aut vidua, id est a viro divisa.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 17:4)
7. Vidua post mortem mariti sui statim et sine difficultate habeat maritagium et hereditatem suam, nec aliquid det pro dote sua, vel pro maritagio suo, vel hereditate sua, quam hereditatem maritus suus et ipsa tenuerint dit obitus ipsius mariti, et maneat in domo mariti sui per quadraginta dies post mortem ipsius, infra quos assignetur ei dos sua.
(Magna Carta 9:1)
8. Nulla vidua distringatur ad se maritandum, dum voluerit vivere sine marito, ita tamen quod securitatem faciat quod se non maritabit sine assensu nostro, si de nobis tenuerit, vel sine assensu domini sui de quo tenuerit, si de alio tenuerit.
(Magna Carta 10:1)
Rides in aurem, quereris, arguis, ploras, Cantas in aurem, iudicas, taces, clamas, Adeoque penitus sedit hic tibi morbus, Ut saepe in aurem, Cinna, Caesarem laudes.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXIX2)
Abnegat et retinet nostrum Laronia servum, Respondes 'Orba est, dives, anus, vidua.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXII4)
Baiana nostri villa, Basse, Faustini Non otiosis ordinata myrtetis Viduaque platano tonsilique buxeto Ingrata lati spatia detinet campi, Sed rure vero barbaroque laetatur.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII1)
Percidi gaudes, percisus, Papyle, ploras.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLVIII1)
Iam plorare pudet te, puto, Galla, virum.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LVIII2)
Oculo Philaenis semper altero plorat.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXV1)
Si cupis, ut ploret, des, Mariane, nihil.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIII7)
Non quales teneri ploravit amica Catulli Lesbia, nequitiis passeris orba sui, Vel Stellae cantata meo quas flevit Ianthis, Cuius in Elysio nigra columba volat:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XIV3)
Livet Charinus, rumpitur, furit, plorat Et quaerit altos, unde pendeat, ramos:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXI1)
Ridet ager, vestitur humus, vestitur et arbor, Ismarium paelex Attica plorat Ityn.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LI2)

SEARCH

MENU NAVIGATION