라틴어 문장 검색

per aestatem et autumnum ter die fieri debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 5:7)
aut, si quid magis pressit, melior tamen autumnus est quam aestas, vel hiems;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 11:6)
Gremio natum Cytherea removit et crines festina ligat peplumque fluentem adlevat et blando spirantem numine ceston cingitur, impulsos pluviis quo mitigat amnes, quo mare, quo ventos irataque fulmina solvit.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:76)
hanc quoque nunc Gildo rapuit sub fine cadentis autumni.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:43)
autumnum pomis, ver sibi flore notat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De sene Veronensi qui Suburbium numquam egressus est7)
namque ubi mille vias longinqua retorserit aestas, tot ruerint hiemes, totidem ver cursibus actum, quas tulit autumnus, dederit cultoribus umbras:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix10)
te messibus aestas induat autumnusque madentibus ambiat uvis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:135)
continuo frontem limbo velata pudicam deserit Autumni portas, qua vergit in Austrum Signifer et noctis reparant dispendia Chelae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:62)
ille vel Aethiopum pluviis solabitur aestus;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:100)
sed ut altus Olympi vertex, qui spatio ventos hiemesque relinquit, perpetuum nulla temeratus nube serenum celsior exurgit pluviis auditque ruentes sub pedibus nimbos et rauca tonitrua calcat:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:108)
neu flantibus Austris neu pluviis cedas, neu defensura calorem aurea summoveant rapidos umbracula soles.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:193)
haec tibi sacra datur fortunatumque tenebis autumnum et fulvis semper ditabere pomis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:163)
notis Autumni te redde plagis, qua vergit in Austrum Signifer;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:189)
namque ideo pluviis turbaverat omnes ante dies lunamque rudem madefecerat Auster, ut tibi servatum scirent convexa serenum.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:228)
autumni maturet germina Virgo, lenior et gravidis adlatret Sirius uvis."
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:239)

SEARCH

MENU NAVIGATION