라틴어 문장 검색

quae imago, praeter quod lugentis est, ut diximus, deae, terrae quoque hiemalis est, quo tempore obnupta nubibus sole viduata stupet, fontesque veluti terrae oculi uberius manant, agrique interim suo cultu vidui maestam faciem sui monstrant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 5:2)
Sive inde occultas vires et pabula terrae Pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem Excoquitur vitium atque exudat inutilis humor, Seu plures calor ille vias et caeca relaxat Spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas, Seu durat magis et venas astringit hiantes, Ne tenues pluviae rapidive potentia solis Acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 14:2)
Purpureus veluti cum flos succisus aratro Languescit moriens, lassove papavera collo Demisere caput, pluvia cum forte gravantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 13:1)
Namque in praeparatu rei rusticae per tempestates pluvias, quoniam ex necessitate otium est, maturari potest:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 12:2)
Nam cum luna plena est vel cum nascitur (et tunc enim a parte qua sursum suspicit plena est), aer aut in pluviam solvitur aut, si sudus sit, multum de se roris emittit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 31:2)
Pigro bruma gelu, siccis Aquilonibus haerens, Aethere constricto pluvias in nube tenebat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:30)
Cum pluvias madidumque Iovem perferre negaret Et rudis hibernis villa nataret aquis, Plurima, quae posset subitos effundere nimbos, Muneribus venit tegula missa tuis.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXVI1)
pluvia profuit grandis.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCVIII2)
dicta autem Libya vel quod inde libs fiat, hoc est africus, vel ut Varro ait, quasi *λ*ι*π*ι*υ*ι*α, id est egens pluviae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 226)
nimborum nimbi nunc ventos significant, plerumque nubes vel pluvias:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 511)
proprie tamen nimbi vocantur repentinae et praecipites pluviae;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 513)
nam pluvias dicimus lentas et iuges.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 514)
procellis procella est vis venti cum pluvia, dicta procella ab eo, quod omnia percellat, hoc est moveat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 855)
collectas] colligere enim nubes dicitur caelum, ut aut si nox pluviam ne colligat ante veremur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1432)
et non sine ratione est quod in decimo libro plura sibi loca grata vel sacrata commemoret, hic ad Paphum solam abisse dicatur, quia Varro et plures referunt in hoc tantum templo Veneris quibusvis maximis in circuitu pluviis numquam inpluere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4152)

SEARCH

MENU NAVIGATION