라틴어 문장 검색

Nomen nectare dulcius beato, Quo mallet Cybeles puer vocari Et qui pocula temperat Tonanti, Quod si Parrhasia sones in aula, Respondent Veneres Cupidinesque;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XI2)
Avertam vultus, tamquam mihi pocula Gorgon Porrigat atque oculos oraque nostra petat?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXV4)
Iuppiter Idaei risit mendacia busti, Dum videt Augusti Flavia templa poli, Atque inter mensas largo iam nectare fusus, Pocula cum Marti traderet ipse suo, Respiciens Phoebum pariter Phoebique sororem, Cum quibus Alcides et pius Arcas erat:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXIV1)
Consuluit nares, an olerent aera Corinthon, Culpavit statuas et, Polyclite, tuas, Et turbata brevi questus crystallina vitro Murrina signavit seposuitque decem Expendit veteres calathos et si qua fuerunt Pocula Mentorea nobilitata manu, Et viridis picto gemmas numeravit in auro, Quidquid et a nivea grandius aure sonat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIX3)
Santonica medicata dedit mihi pocula virga:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCIV1)
De prasino conviva meus venetoque loquatur, Nec facient quemquam pocula nostra reum.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII12)
Plorat Eros, quotiens maculosae pocula murrae Inspicit aut pueros nobiliusve citrum, Et gemitus imo ducit de pectore, quod non Tota miser coe+mat Saepta feratque domum.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXX1)
Tolle, puer, calices tepidique toreumata Nili Et mihi secura pocula trade manu Trita patrum labris et tonso pura ministro;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XI1)
Basia da nobis vetulo, puer, uda Falerno, Pocula da labris facta minora tuis.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXVI2)
Me iucunda iuvant tractae per pocula noctes:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, CIV3)
Dulcia Dardanio nondum miscente ministro Pocula Iuno fuit pro Ganymede Iovi.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, CIV15)
Haec sunt pocula, quae decent Tonantem, Haec sunt, quae Phrygium decent ministrum.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XV3)
Dum tibi Niliacus portat crystalla cataplus, Accipe de circo pocula Flaminio.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXIV1)
Quae non sollicitus teneat servetque minister, Sume Saguntino pocula facta luto.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CVIII Calices Saguntini1)
A Iove qui veniet, miscenda ad pocula largas Fundet nimbus aquas:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXII Nimbus vitreus1)

SEARCH

MENU NAVIGATION