라틴어 문장 검색

Suco papaveris admiscetis euphorbium, mandragoram aliasque herbas conclamati frigoris pipere temperatis, sed nec menstruosis carnibus abstinetis inserentes poculis testiculos castrorum et venenata corpora viperarum, quibus admiscetis quicquid nutrit India, quicquid devehitur herbarum quibus Creta generosa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 26:1)
Erat videre permixtos rusticis servos haurire vel de expresso vel de sponte fluente mustum, nec tamen ebrietate capi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 14:2)
Quaero, quae ratio de musto ebrietatem aut tardam fieri faciat aut nullam?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 14:4)
In musto autem sola dulcedo est, suavitas nulla.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 15:3)
Mustum igitur cum necdum suave est, sed tantummodo dulce, horrore quodam tantum sumi de se non patitur quantum sufficiat ebrietati.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 16:4)
Ideo ergo non inebriat mustum in quo est sola dulcedo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 17:3)
Inesse autem aquam musto vel hinc docetur, quod, cum in vetustatem procedit, fit mensura minus sed acrius fortitudine, quia exhalata aqua qua molliebatur remanet vini sola natura cum fortitudine sua libera, nulla diluti humoris permixtione mollita.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 20:1)
Agnoscunt se invicem cives, et manus copulant, et pocula iungunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권12)
Nec noxia tantum Pocula proficiunt aut cum turgentia succo Frontis amaturae subducunt pignora fetae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:16)
Pocula morte carent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:73)
Non tam veloci corrumpunt pocula leto, Stipite quae diro [virgas mentita Sabinas Toxica fatilegi] carpunt matura Sabaei.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:59)
Aderat maturus uterque, Et districta epulis ad cunctas aula patebat Insidias, poteratque cruor per regia fundi Pocula Caesareus, mensaeque incumbere cervix.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:74)
Quid te, Tucca, iuvat vetulo miscere Falerno In Vaticanis condita musta cadis?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XVIII1)
Olfacere haec malo pocula, quam bibere.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLIX2)
Et vinitorem farre pascis urbano Pictamque portas otiosus ad villam Holus, ova, pullos, poma, caseum, mustum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII19)

SEARCH

MENU NAVIGATION