라틴어 문장 검색

Erant ibi et aliarum nationum legati, Abodritorum videlicet ac Bornae, ducis Guduscanorum, et Timocianorum, qui nuper a Bulgarorum societate desciverant et ad nostros fines se contulerant, simul et Liudewiti, ducis Pannoniae inferioris, qui res novas moliens Cadolaum comitem et marcae Foroiuliensis praefectum crudelitatis atque insolentiae accusare conabatur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 818 249:6)
Quorum utrique denuntiatum est, quod si medio Octobrio ad imperatoris generalem conventum venire distulisset, condignas perfidiae suae poenas esse daturum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 314:2)
Interea, dum haec agerentur, inruerunt pagani in vicum nominatissimum Dorestatum eumque inmani crudelitate vastaverunt;
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 52:7)
Monachi quoque ibidem Domino famulantes diversis poenis afflicti atque in custodiam missi.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 89:11)
Discat in auctorem pena redire suum.
(ANONYMUS NEVELETI, De mur[e] et rana 4:15)
Reddere gaudet homo nequam pro melle uenenum, Pro fructu penam, pro pietate dolum.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et colubro 12:8)
Criminis ultores pensant pro crimine penam.
(ANONYMUS NEVELETI, De miluo egrotante 21:5)
Cum sacra turbares, pena timenda fuit.
(ANONYMUS NEVELETI, De miluo egrotante 21:6)
Te cogit timor esse pium, te pena fidelem.
(ANONYMUS NEVELETI, De miluo egrotante 21:7)
Ecce necis penam pastori culpa propinat, Clauditur in mediis et datur esca feris.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:19)
Pacior pro crimine penam, Nam gessi speciem pacis et hostis eram.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et equo 45:13)
Amplexatur aues ulnis uictoria letis, Pro titulo penam transfuga sumat auis.
(ANONYMUS NEVELETI, De quadrupedibus et auibus 47:6)
Vestigat sua pena scelus.
(ANONYMUS NEVELETI, De filomena et accipitre 48:15)
Sola premit uiuosque metu penaque sepultos Femina.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:23)
Ille necem sperat nece promittente quietem, Sed nece completa uiuere pena potest.
(ANONYMUS NEVELETI, De institore et asino 61:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION