라틴어 문장 검색

tunc imperat omnes pone sequi dictisque simul compellat euntes:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:231)
auratos Rhodiis imbres nascente Minerva indulsisse Iovem perhibent, Bacchoque paternum iam pulsante femur mutatus palluit Hermus in pretium, votique famem passurus avari ditabat rutilo quidquid Mida tangeret auro;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:111)
Eademque semper mare recte conspicit, cum pulsatur ac fluctu respergitur, num- quam ex ripa, sed haud paulum summota a litore.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 5:2)
pone tergum insurgebat silva, editis in altum ramis et pura humo inter arborum truncos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 16장3)
et si pone foris adsisterent, metus visus, sonitus aut forte ortae suspicionis erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 69장3)
adstitisse tot per annos, qui vultum, gemitus, occultum etiam murmur exciperent, et potuisse avum audire, legere, in publicum promere vix fides, nisi quod Attii centurionis et Didymi liberti epistulae servorum nomina praeferebant, ut quis egredientem cubiculo Drusum pulsaverat, exterruerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 24장2)
septentrionalia eius, nullis contra terris, vasto atque aperto mari pulsantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 2:2)
classem e Ponto Byzantium adigi iusserat, ambiguus consilii num omissa Moesia Dyrrachium pedite atque equite, simul longis navibus versum in Italiam mare clauderet, tuta pone tergum Achaia Asiaque, quas inermis exponi Vitellio, ni praesidiis firmarentur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 83장3)
et locus ipse castrorum placebat, late prospectans, tuto copiarum adgestu, florentissimis pone tergum municipiis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 60장2)
pulsantur comites, occiditur proximus lictor, dimovere turbam ausus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장10)
vinctae pone tergum manus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장16)
Manlius Patruitus senator pulsatum se in colonia Seniensi coetu multitudinis et iussu magistratuum querebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 45장2)
atque ingressus intentusque numini respexit pone tergum e primoribus Aegyptiorum nomine Basiliden, quem procul Alexandria plurium dierum itinere et aegro corpore detineri haud ignorabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 82장3)
antiquum etiam rettulit morem, ut quo mense fasces non haberet, accensus ante eum iret, lictores pone sequerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 1:2)
nonnulli in altercatione et iurgio tribunos plebi pulsauerint.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 2장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION