라틴어 문장 검색

a Metropoli, dum vastant agros, concursu oppidanorum ad tuenda moenia facto repulsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 154:1)
Callithera inde adgressi similem impetum oppidanorum pertinacius sustinuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 154:2)
oppidanorum omnis multitudo cum coniugibus ac liberis in arcem confugit, deinde in deditionem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 194:1)
Romani in Cenchreas versam partem urbis, Attalus traducto per Isthmum exercitu ab Lechaeo, alterius maris portu, oppugnabant, primo segnius, sperantes seditionem intus fore inter oppidanos ac regium praesidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 301:2)
postquam nihil esse in manu sua et plures validioresque esse regios quam oppidanos respondebatur, tum simul ab omni parte operibus armisque urbem est adgressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 313:1)
Minucius consul primo effusis populationibus peragraverat fines Boiorum, deinde, ut relictis Insubribus ad sua tuenda receperant sese, castris se tenuit acie dimicandum cum hoste ratus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 397:1)
inde levibus proeliis a populationibus agrum sociorum tutabatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 27:2)
eodem tempore quo pridie, pluribus locis aggressus, cum oppidanos iam vires, iam tela, iam ante omnia animus deficeret, intra paucas horas urbem cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 51:1)
pluribus simul locis aries admovebatur, et cum quaterentur muri, nihil adversus tale machinationis genus parare aut comminisci oppidani conabantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 53:3)
ita libera ab tergo populatio erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 223:1)
Teii, cum in oculis populatio esset, oratores cum infulis et velamentis ad Romanum miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 317:1)
quae si eadem Romanae classi darent, revocaturum se a populatione militem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 318:2)
ad quorum casum cum impetum Romani milites per ipsam stragem ruinarum facerent, alii scalis etiam ascensum in muros temptarent, adeo obstinate restitere oppidani ut facile appareret plus in armis et virtute quam in moenibus auxilii esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 364:2)
quibus spretis consensu oppidanorum et militum, qui in arce erant, legati ad consulem missi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 505:2)
oppidanos primo et ad speciem et ad ictus moenium cum terribili sonitu editos pavor ac trepidatio cepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 54:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION