라틴어 문장 검색

De positione iugi, quatenus a terra levandum sit, hoc dixisse abunde est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 19장 1:1)
Loci porro vitia sunt, quae fere ad internecionem vineta perducunt, macies et sterilitas terrae, salsa vel amara uligo, praeceps et praerupta positio, nimium opaca et soli aversa vallis, harenosus etiam tofus, vel plus iusto ieiunus sabulo, nec minus terreno carens ac nuda glarea, et siqua est proprietas similis quae vitem non alit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 8:3)
Cultus idem est positionis fossionisque qui vineae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 5:1)
Quae ulmus a positione bene provenerit,eius summae virgae falce debent enodari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 14:2)
Hanc observationem non solum in vitium positione, sed in ulmorum ceterarumque arborum praecipio:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 20:1)
Haec erit cohortalis officinae dispositio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 8:1)
Neque est eadem lacus positio, quae recipit cubantes:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 9:2)
Verum si positio repugnabit, nec maxima tamen incommoda congruent,sic quoque magis expediet sub oculis domini esse apiarium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 2:1)
nam si, ut Cicero in Hortensio scribit, is est magnus et verus annus, quo eadem positio caeli siderumque, quae cum maxime est, rursum existet, isque annus horum quos nos vocamus annorum duodecim milia nongentos quinquaginta quattuor complectitur, incipit Demosthenes vester, quem vos veterem et antiquum fingitis, non solum eodem anno quo nos, sed etiam eodem mense extitisse.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 16장 7:1)
proximi Gallis et similes sunt, seu durante originis vi, seu procurrentibus in diversa terris positio caeli corporibus habitum dedit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 2:4)
Si vero in dispositionem elevationis tante propter peccatum loquentis oblatrarent, legant Danielem, ubi et Nabuchodonosor invenient contra peccatores aliqua vidisse divinitus, oblivionique mandasse. 82.
(단테 알리기에리, Epistolae 122:13)
ergo ad optimam mundi dispositionem requiritur esse Monarchiam sive Imperium. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:6)
scilicet quod ad optimam dispositionem mundi necesse est Monarchiam esse.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:66)
unaqueque res eo facilius et perfectius ad habitum et ad operationem disponitur, quo minus in ea est de contrarietate ad talem dispositionem;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:20)
Ex quo sequitur quod ad optimam mundi dispositionem Monarchia sit necessaria.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION