라틴어 문장 검색

supra epistylium conlocandi sunt triglyphi cum suis metopis, alti unius dimidiati moduli, lati in fronte unius moduli, ita divisi, ut in angularibus columnis et in mediis contra tetrantes medios sint conlocati, et intercolumniis reliquis bini, in mediis pronao et postico terni.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장21)
ita enim erit, ut omnia vitia et metoparum et intercolumniorum et lacunariorum, quod aequales divisiones factae erunt, emendentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장30)
in mediano contra fastigium trium triglyphorum et trium metoparum spatium distabit, quo latius medium intercolumnium accedentibus ad aedem habeat laxamentum et adversus simulacra deorum aspectus dignitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장40)
item intercolumnia tria, quae erunt inter antas et columnas, pluteis marmoreis sive ex intestino opere factis intercludantur, ita uti fores habeant, per quas itinera pronao fiant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장4)
Alii vero removentes parietes aedis et adplicantes ad intercolumnia, pteromatos spatiis sublati efficiunt amplum laxamentum cellae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장19)
Igitur circum spectacula spatiosiora intercolumnia distribuantur circaque in porticibus argentariae tabernae maenianaque superioribus coaxationibus conlocentur, quae et ad usum et ad vectigalia publica recte erunt disposita.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장3)
Reliqua spatia inter parastaticarum et columnarum trabes per intercolumnia luminibus sunt relicta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장23)
intercolumnium quinque et moduli dimidia parte;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장14)
intercolumnia ne minus trium, ne plus quattuor columnarum crassitudine inter se distent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장38)
quibus instrumentis & positiones fixarum inter se & positiones Cometae ad fixas determinavimus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 17:2)
sed ita columnae in peripteris conlocentur, uti, quot intercolumnia sunt in fronte, totidem bis intercolumnia fiant in lateribus;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 4장11)
Dico jam quod si punctum G tangit rectam lineam positione datam, punctum g tanget etiam lineam rectam positione datam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 66:1)
Concipe Triangulum DEF, puncto D ad latus EF accedente, & lateribus DE, DF in directum positis, mutari in lineam rectam, cujus pars data DE, rectis positione datis AB, AC, & pars data DF rectis positione datis AB, BC interponi debet;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 110:3)
] et 'stridunt' quidam antique declinatum tradunt, ut sit prima verbi positio 'strido stridis stridit', et faciat 'stridimus striditis stridunt'. nos 'strident' dicimus a prima positione 'strideo', ut sit 'stridemus stridetis strident'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4184)

SEARCH

MENU NAVIGATION