라틴어 문장 검색

At proceres, quoniam muros intrare vetaris, ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere, quantum depresso subiectis bubus aratro complecti posses ad finem lucis ab ortu, cornuaque aeratis miram referentia formam postibus insculpunt, longum mansura per aevum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 50:5)
" singula dum miror, video fulgentibus armis conspicuos postes tectaque digna deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 119)
curia restabat . clavi mensura coacta est, maius erat nostris viribus illud onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1017)
stultum est sic credere sacrum, sanguine balantis summos contingere postes, lascivire choris, similaginis azymon esse, cum fermentati turgescant crimine mores, non sapis, inprudens, nostrum te effingere pascha, legis et antiquae praeductis pingere sulcis omne sacramentum retinet quod passio vera, passio, quae nostram defendit sanguine frontem corporeamque domum signato conlinit ore?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3114)
hic primus e septem viris qui stant ad aram proximi, Levita sublimis gradu et ceteris praestantior, claustris sacrorum praeerat, caelestis arcanum domus fidis gubernans clavibus votasque dispensans opes.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.14)
pavens deinde introspicit, admota quantum postibus acies per artas cardinum intrare iuncturas potest.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.95)
portarum summis inscripta in postibus auro nomina apostolici fulgent bis sena senatus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1241)
Haerent parietibus scalae, postisque sub ipsos nituntur gradibus, clipeosque ad tela sinistris protecti obiciunt, prensant fastigia dextris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 18:3)
Limen erat caecaeque fores et pervius usus tectorum inter se Priami, postesque relicti a tergo, infelix qua se, dum regna manebant, saepius Andromache ferre incomitata solebat ad soceros, et avo puerum Astyanacta trahebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 19:1)
Ipse inter primos correpta dura bipenni limina perrumpit, postisque a cardine vellit aeratos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:4)
amplexaeque tenent postis atque oscula figunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:11)
labat ariete crebro ianua, et emoti procumbunt cardine postes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:14)
Quinquaginta illi thalami, spes tanta nepotum, barbarico postes auro spoliisque superbi, procubuere;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:20)
magni gestamen Abantis, postibus adversis figo, et rem carmine signo:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 13:6)
Risit pater optimus olli et clipeum efferri iussit, Didymaonis artem, Neptuni sacro Danais de poste refixum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 14:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION