라틴어 문장 검색

Omnis namque postremo sensus moritur, si minister sit iniquitatis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:17)
Postremo humanam naturam designari contrariorum capacem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 1:3)
Itaque cum mens nostra se a corporalibus mundi hujus illecebris quibus ante delectabatur, abluerit, bonis quoque cogitationibus veteris colluviem cupiditatis absterget, tamquam purioribus absorbens aquis turbidorum prius amaritudinem fluentorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:12)
et qui hic vindicat prius in peccatores, ideo ante Dominum dixerit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 7:17)
Inde erumpunt de corporis fonte terreni libido, temulentia, luxuria, postremo diversorum criminum prolapsiones, quae penitus et corporis robur et vigorem mentis effeminant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:16)
Cur item bestiae prius, quam jumenta nominata sint;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 1:3)
ingrediente medico Dei Verbo ad visitationem animae quae diutina aegritudine laborabat disceptationum improbitate, et passionum acerbitate, prius debuerunt causae aegritudinis amputari.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:10)
Tunc enim pater cum filiis prius introivit, et filii cum parente, et postea uxor ejus, et filiorum ejus uxores, id est, non commiscetur sexus in introitu, commiscetur in egressu.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 3:8)
Enumeratis tribus Noe filiis, generationem Cham ideo prius esse memoratam, ut ejus peccatum amplificetur, et ex eodem profecta impia generatio demonstretur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 28장 1:1)
Injusti ergo prius generatio, quam justorum comprehenditur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 28장 2:8)
Unde et illud majore sollicitudine solvendum arbitror, quia justus prius quae voluptuaria, quam quae necessaria sunt requirit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 4:6)
Postremo veniabilia judicentur hujusmodi errata, non odio prosequenda, non habenda ludibrio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:11)
Denique cur Scriptura, cum prius Cham medium posuisset, eum nunc juniorem appellaverit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 1:4)
Postremo agnitus saepe, iamque (si prodisset) conspicuum se fore contemplans, non nisi luce palam egrediens ad agenda quae putabat seria cernebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 9:3)
Postremo ad id indignitatis est ventum, ut cum peregrini ob formidatam haud ita dudum alimentorum inopiam pellerentur ab urbe praecipites, sectatoribus disciplinarum liberalium, impendio paucis, sine respiratione ulla extrusis, tenerentur mimarum veri, quique id simularunt ad tempus, et tria milia saltatricum, ne interpellata quidem, cum choris totidemque remanerent magistris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION