라틴어 문장 검색

Caninius Rebilus, ex primoribus peritia legum et pecuniae magnitudine, cruciatus aegrae senectae misso per venas sanguine effugit, haud creditus sufficere ad constantiam sumendae mortis ob libidines muliebriter infamis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 30장4)
postremus ipse scaenam incedit, multa cura temptans citharam et praemeditans adsistentibus phonascis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 15장8)
ille inter pudorem et iram cunctatus, postremo rescripsit nulla iniuria provocatum Antistium gravissimas in principem contumelias dixisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 49장3)
neque tamen silebimus si quod senatus consultum adulatione novum aut patientia postremum fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 64장8)
quippe egressus Armenia Tigranes Adiabenos, conterminam nationem, latius ac diutius quam per latrocinia vastaverat, idque primores gentium aegre tolerabant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 1장3)
et postremo concessit rex;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 17장11)
tum intellecto barbarum inrisu qui peterent quod eripuerant, consuluit inter primores civitatis Nero bellum anceps an pax inhonesta placeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 25장2)
senatus et primores in incerto erant procul an coram atrocior haberetur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 36장7)
subit quippe etiam ipsius inertiae dulcedo, et invisa primo desidia postremo amatur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 1:4)
nam sicut ei non licuit durare in hanc beatissimi saeculi lucem ac principem Traianum videre, quod augurio votisque apud nostras auris ominabatur, ita festinatae mortis grande solacium tulit evasisse postremum illud tempus, quo Domitianus non iam per intervalla ac spiramenta temporum, sed continuo et velut uno ictu rem publicam exhausit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 44장 5:1)
primores equitum proximi gaudio patrum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 4장4)
suspensos ceterorum animos diversis artibus stimulant, primores militum per beneficia Nymphidii ut suspectos, vulgus et ceteros ira et desperatione dilati totiens donativi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 25장4)
laeta primoribus civitatis, celebrata in vulgus Celsi salus ne militibus quidem ingrata fuit, eandem virtutem admirantibus cui irascebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장7)
Erat Othoni celebre convivium primoribus feminis virisque;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 81장1)
primores senatus aetate invalidi et longa pace desides, segnis et oblita bellorum nobilitas, ignarus militiae eques, quanto magis occultare et abdere pavorem nitebantur, manifestius pavidi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION