라틴어 문장 검색

18. Cum de iis dictum sit, quae detrahendo iuvant, ad ea veniendum est, quae alunt, id est, cibum et potionem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장1)
Ex potionibus vero quaecumque ex frumento facta est, itemque lac, mulsum, defrutum, passum, vinum aut dulce aut vehemens aut mustum aut magnae vetustatis valentissimi generis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장46)
firmiorque ex frumento potio est, quo firmius est ipsum frumentum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장50)
duri ex media materia pisces, ostrea, pectines, murices, purpurae, cocleae, cibi potionesque vel frigidae vel ferventes, apsinthium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장14)
Refrigerant holera, quorum crudi caules adsumuntur, ut intubus et lactuca, et item coriandrum, cucumis, elixa curcurbita, beta, mora, cerasia, mala austera, pira fragilia, caro elixa, praecipueque acetum, sive cibus ex eo sive potio adsumitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 27장2)
convellendas enim vires aegri putavit luce, vigilia, siti ingenti, sic ut ne os quidem primis diebus elui sineret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장11)
Ego autem medicamentorum dari potiones et alvum duci non nisi raro debere concedo:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장14)
Quod ad sitim vero somnumque pertinet, moderandum est, ut vigilet interdiu.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장19)
ac neque potet, neque nimium siti crucietur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장21)
os etiam eius elui potest, ubi et siccum est, et ipsi faetet, quamvis id tempus potioni aptum non est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장22)
de potione vero ingens pugna est, eoque magis, quo maior febris est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장2)
Haec enim sitim accendit, et tum maxime aquam exigit, cum illa periculosissima est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장3)
Sed docendus aeger est, ubi febris quierit, protinus sitim quoque quieturam, longioremque accessionem fore, si quod ei datum fuerit alimentum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장4)
ubi aut bilis aegrum aut cruditas male habet, expedire quoque per modicas potiones misceri novam materiam corruptae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장9)
Sed cum tempora cibo potionique febris et remissionis ratio det, non est expeditissimum scire, quando aeger febricitet, quando melior sit, quando deficiat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION