라틴어 문장 검색

Iudices numquam consulto malignos elegit, sed si semel promotos agere didicisset immaniter, Lycurgos invenisse praedicabat et Cassios, columina iustitiae prisca, scribensque hortabatur assidue, ut noxas vel leves acerbius vindicarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 13:1)
Et domnus Bonefacius archiepiscopus in Frisiae nuntians verbum Domini et praedicando martyr Christi effectus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 754 13:3)
Cum quibus et Ebo Remorum archiepiscopus, qui consilio imperatoris et auctoritate Romani pontificis praedicandi gratia ad terminos Danorum accesserat et aestate praeterita multos ex eis ad fidem venientes baptizaverat, regressus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 294:3)
His etiam diebus Hincmarus Remorum archiepiscopus, vir merito a cunctis praedicandus, ex hac vita discessit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 20:2)
et antequam civibus eius obitus nuntiaretur, a Nortmannis deforis praedicatur episcopum esse mortuum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 29:6)
, Hugo venerabilis abba ex hac vita decessit sepeliturque in monasterio sancti Germani Autisiodoro Odo vero, videns affligi populum, clam exiit de civitate, a principibus regni requirens auxilium et, ut imperatori innotescerent velocius perituram civitatem, nisi auxilium ei daretur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:2)
His ita gestis allata sunt pignora sancti Magni martyris in Saxoniam, a Nicolao papa venerabili episcopo Liudberto directa.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 85:9)
M. autem Cato nihil oppertus, ut alii de se praedicarent, ipse in oratione sua scriptum reliquit, cum in Hispaniam consul proficisceretur, tris seruos solos ex urbe duxisse;
(아풀레이우스, 변명 16:14)
enim non pigebit me commemorare, quod illum non puditum est ostentare, qui magno in coetu praedicauit, fabricatum semet sibi ampullam quoque oleariam, quam gestabat, lenticulari forma, tereti ambitu, pressula rutunditate, iuxtaque honestam strigileculam, recta fastigatione cymulae, flexa tubulatione ligulae, ut et ipsa in manu capulo moraretur et sudor ex ea riuulo laberetur.
(아풀레이우스, 플로리다 9:30)
sed enim philosophi ratio et oratio tempore iugis est et auditu uenerabilis et intellectu utilis et modo omnicana.
(아풀레이우스, 플로리다 13:3)
immo enimuero multiiugam, quam ubique equidem et semper praedicabo.
(아풀레이우스, 플로리다 16:44)
ac mens occupata delectatione mauult inpraesentiarum gaudere quam praedicare.
(아풀레이우스, 플로리다 16:52)
ecce et hoc alterum beneficium, quod tantus diligi se ex pari praedicat.
(아풀레이우스, 플로리다 16:61)
id egone scirem ac non praedicarem?
(아풀레이우스, 플로리다 16:73)
haec tanta ac totiuga inuitamenta communia non minus uos ad audiendum prolectant quam me ad audendum retardant, faciliusque laudes uestras alibi gentium quam apud uos praedicarim:
(아풀레이우스, 플로리다 18:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION