라틴어 문장 검색

si 'iustitia', subaudiendum 'praeditum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1264)
excellentem magnum, sicut in exercitu magnus est Turnus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2501)
nihil enim excellentius est ingenio, quippe quo reguntur universa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 613)
vere autem iuniperus est quasi aculeis praedita, bacas ad piperis speciem gerens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 534)
Brutus quidem noster excellens omni genere laudis sic philosophiam Latinis litteris persequitur nihil ut isdem de rebus Graeca desideres;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 15:1)
nunc Laelius et sapiens, sic enim est habitus, et amicitiae gloria excellens de amicitia loquetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 6:3)
quid enim tam absurdum quam delectari multis inanibus rebus, ut honore, ut gloria, ut aedificio, ut vestitu cultuque corporis, animante virtute praedito, eo qui vel amare vel, ut ita dicam, redamare possit, non admodum delectari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 63:1)
nec, si qui ineunte aetate venandi aut pilae studiosi fuerunt, eos habere necessarios, quos tum eodem studio praeditos dilexerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 94:2)
virtute enim ipsa non tam multi praediti esse quam videri volunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 124:4)
ut enim hominis decus ingenium, sic ingeni ipsius lumen est eloquentia, qua virum excellentem praeclare tum illi homines florem populi esse dixerunt - Suadaeque medulla.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 2:1)
itaque cepi voluptatem tam ornatum virum tamque excellens ingenium fuisse in nostra re publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 40장 1:2)
et vero fuit in hoc etiam popularis dictio excellens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 4:1)
sic Lentulus ceterarum virtutum dicendi mediocritatem actione occultavit, in qua excellens fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장6)
Nam nec istos excellentis viros nec multos alios praestantis civis res publica perdidisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 3:3)
ego enim Catonem tuum ut civem, ut senatorem, ut imperatorem, ut virum denique cum prudentia et diligentia tum omni virtute excellentem probo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION