라틴어 문장 검색

Quod si di placabiles et aequi delicta potentium non statim fulminibus persequuntur, quanto aequius est hominem hominibus praepositum miti animo exercere imperium et cogitare, uter mundi status gratior oculis pulchriorque sit, sereno et puro die, an cum fragoribus crebris omnia quatiuntur et ignes hinc atque illinc micant !
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 39:1)
irasci non potes, nisi ut omnia tremant, quia neminem adfligere, nisi ut, quidquid circa fuerit, quatiatur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 47:2)
alibi hiatibus vastis subducet urbes, tremoribus quatiet et ex infimo pestilentiae halitus mittet et inundationibus quicquid habitatur obducet necabitque omne animal orbe submerso et ignibus vastis torrebit incendetque mortalia.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 159:6)
flagrant ac micant oculi, multus ore toto rubor exaestuante ab imis praecordiis sanguine, labra quatiuntur, dentes comprimuntur, horrent ac surriguntur capilli, spiritus coactus ac stridens, articulorum se ipsos torquentium sonus, gemitus mugitusque et parum explanatis vocibus sermo praeruptus et conplosae saepius manus et pulsata humus pedibus et totum concitum corpus" magnasque irae minas agens," foeda visu et horrenda facies depravantium se atque intumescentium - nescias utrum magis detestabile vitium sit an deforme.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 5:1)
Non potest hic animus fidele otium capere, quatiatur necesse est fluctueturque, qui malis suis tutus est, qui fortis esse nisi irascitur non potest, industrius nisi cupit, quietus nisi timet :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 58:2)
talem nobis iram figuremus, flamma lumina ardentia, sibilo mugituque et gemitu et stridore et si qua his invisior vox est perstrepentem, tela manu utraque quatientem (neque enim illi se tegere curae est), torvam cruentamque et cicatricosam et verberibus suis lividam, incessus vaesani, offusam multa caligine, incursitantem, vastantem fugantemque et omnium odio laborantem, sui maxime, si aliter nocere non possit, terras, maria, caelum ruere cupientem, infestam pariter invisamque.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 196:2)
Sanguineum quatiens dextra Bellona flagellum, aut scissa gaudens vadit Discordia palla, aut si qua magis dira facies excogitari diri adfectus potest.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 197:2)
Si parum habebit auctoritatis aut virium nec illum erit admissura res publica, si valetudo illum impediet, quomodo navem quassam non deduceret in mare, quomodo nomen in militiam non daret debilis, sic ad iter, quod inhabile sciet, non accedet.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 16:4)
quercus hanc sortem mihi fatidica quondam dederat et Parnassio Cirrhaea quatiens templa mugitu specus:
(세네카, Hercules Oetaeus 22:10)
.dic sub Aurora positis Sabaeis, dic sub occasu positis Hiberis, quique sub plaustro patiuntur ursae quique ferventi quatiuntur axe, dic sub aeternos properare manes Herculem et regnum canis inquieti, unde non umquam remeabit ille.
(세네카, Hercules Oetaeus 23:2)
nunc quoque nostras respice terras, et si qua novo belua voltu quatiet populos terrore gravi, tu fulminibus frange trisulcis:
(세네카, Hercules Oetaeus 28:35)
faciet hic faciet dies quod nullus umquam taceat - invadam deos et cuncta quatiam.
(세네카, 메데아 7:24)
- vultus citatus ira riget et caput feroci quatiens superba motu regi minatur ultro.
(세네카, 메데아 13:2)
inter tubarum saepe terribilem sonum sparsam cruore coniugis genetrix mei vultu minaci saeva quatiebat facem, quam dum sequor coacta praesenti metu, diducta subito patuit ingenti mihi tellus hiatu;
(세네카, 옥타비아 11:6)
quatiunt altas saepe procellae aut evertit Fortuna domos.
(세네카, 옥타비아 13:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION