라틴어 문장 검색

Insequenti nocte Fabius equites praemittit sic paratos ut confligerent atque omne agmen morarentur, dum consequeretur ipse.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 29장1)
Sed in experiendo cum periculum nullum videret, equitatum omnem Germanosque pedites, summae velocitatis homines, ad castra hostium praemittit; ipse legionem unam in trina castra distribuit, alteram secum expeditam ducit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 37장3)
Cum propius hostes accessisset, ab exploratoribus quos praemiserat cognoscit castra eorum, ut barbarorum fere consuetudo est, relictis locis superioribus ad ripas fluminis esse demissa; at Germanos equitesque imprudentibus omnibus de improviso advolasse proeliumque commisisse.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 37장4)
Contendebat enim gratia cum libenter pro homine sibi coniunctissimo, quem paulo ante praemiserat ad petitionem, tum acriter contra factionem et potentiam paucorum, qui M. Antoni repulsa Caesaris decedentis gratiam convellere cupiebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 51장2)
scilicet haec Stygiae praemittunt signa sorores et sibi iam tradi populos hoc consule gaudent.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:21)
non tibi Riphaeis hostis quaerendus ab oris, non per Caucasias accito turbine valles est opus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:97)
Nec dea praemissae stridorem segnius hastae consequitur, centumque vias meditata nocendi tandem Tarbigilum (Geticae dux improbus alae hic erat) adgreditur.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:113)
tum iubet acciri socerum dextramque vocato conserit et, quae sit potior sententia, quaerit:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:235)
an potius meminisse iuvat semperque vicissim gaudia praemissi cumulant inopina dolores?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:68)
denique cum rerum summas electus habenas susciperet, non ante suis intendit amorem pignoribus quam te pariter fidamque sororem litus ad Eoum terris acciret Hiberis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae60)
praemissa futuris dant exempla fidem:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:373)
Tunc Maia genitum, qui fervida dicta reportet, imperat acciri.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:28)
Impulit Ionios praemisso lumine fluctus nondum pura dies;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:1)
inde salutato libatis Thybride lymphis excipiunt arcus operosaque semita vastis molibus et quidquid tantae praemittitur urbi.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:223)
invisos odisse palam, non virus in alto condere, non laetam speciem praemittere fraudi, sed certum mentique parem componere vultum;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION