라틴어 문장 검색

namque in praeparatu rei rusticae per tempestates pluvias, quoniam otium est, maturari potest;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 8:1)
etsi consilia iudicibus ex praesentium causarum statu capienda sunt, generalia tamen quaedam praemonita et praecepta sunt, quibus ante causam praemuniri iudex praepararique ad incertos casus futurarum difficultatum debeat, sicut illa mihi tunc accidit inexplicabilis reperiendae sententiae ambiguitas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 4:1)
Atque ex his fomes praeparatus est scintillae, quae quidem tantum rerum omnium datura incendium ab initio despicabilis fuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 1:14)
15. Perkinus igitur, huiusmodi fiducia fultus in Scotiam adveniens cum comitatu decente, a rege Scotiae (ad hoc antea bene praeparato) honorifice exceptus est, et paulo post adventum suum ad regis conspectum admissus ritu solenni.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 15:1)
Verum regis Henrici copiae non solum praeparatae erant sed plane in procinctu sub ducto Daubeneii camerarii sui.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 30:6)
Cum autem ad Tauntoniam appropinquasset metum egregie dissimulavit, atque diem integrum absumpsit in praeparandis iis quae ad praelium necessaria futura essent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 11:4)
Nam si quis in omnem illam librorum varietatem qua artes et scientiae exultant diligentius introspiciat, ubique inveniet ejusdem rei repetitiones infinitas, tractandi modis diversas, inventione praeoccupatas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:10)
et plane materia idonea praeparanda est intellectui, non solum praesidia fida comparanda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 29:3)
Postremo, cum nobis exploratum sit quantopere experientia et historia aciem mentis humanae disgreget, et quam difficile sit (praesertim animis vel teneris vel praeoccupatis) a principio cum natura consuescere, adjungimus saepius observationes nostras, tanquam primas quasdam conversiones et inclinationes ac veluti aspectus historiae ad philosophiam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 35:1)
Atque per hujusmodi (qualem describimus) Historiam Naturalem, aditum quendam fieri posse ad naturam tutum et commodum, atque materiam intellectui praeberi probam et praeparatam, censemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 35:3)
vel propter differentias impressionum, prout occurrunt in animo praeoccupato et praedisposito, aut in animo aequo et sedato, vel ejusmodi:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 86:6)
Signorum enim notio praeparat assensum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:17)
tamen ut omnia clementius fiant, pergendum est in instituto nostro de praeparandis hominum mentibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 222:11)
nisi fiat instructio et coordinatio, per tabulas inveniendi idoneas et bene dispositas et tanquam vivas, eorum quae pertinent ad subjectum in quo versatur inquisitio, atque ad harum tabularum auxilia praeparata et digesta mens applicetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 245:2)
Quum enim in hoc primo Aphorismorum libro illud nobis propositum sit, ut tam ad intelligendum quam ad recipiendum ea quae sequuntur mentes hominum praeparentur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 279:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION