라틴어 문장 검색

numidae adequitare, dein refugere, sed propius saltum paulatim evehi, velut quos impotentes regendi equi invitos efferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 117:1)
tamen eum, quia in Africa adversus Syphacem et Carthaginienses fideliter atque impigre vobiscum stetit, non in patrium solum regnum restituistis, sed adiecta opulentissima parte Syphacis regni praepotentem inter Africae reges fecistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 624:1)
ubi ea dies advenit, et Amynander cum mille Aetolis in finibus erat, ex composito quattuor simul locis praesidia Macedonum expulsa, litteraeque in alias urbes passim dimissae ut vindicarent sese ab impotenti dominatione Philippi et restituerent in patrium ac legitimum regnum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 10:1)
"quo longius Antiochus emotus esset, hoc impotentius in Asia Galli dominarentur et, quidquid est terrarum citra Tauri iuga, Gallorum imperio, non vestro adiecissetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 601:1)
sed ita hanc unam impotentem eius iniuriam invidia onerat ut increpando, quod degenerarit tantum a se ipse, cumulatas ei veteres laudes moderationis et temperantiae pro reprehensione praesenti reddat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 720:1)
si aut simultas M. Aemilii secum ignota hominibus esset, aut quam is eas inimicitias impotenti ac prope regia ira exerceret, tamen non fuisse ferendum absentem consulem et deorum immortalium honori obstare et meritum debitumque triumphum morari,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 34:2)
coronaei et Haliartii, favore quodam insito in reges, legatos in Macedoniam miserunt praesidium petentes, quo se adversus impotentem superbiam Thebanorum tueri possint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 490:1)
Carthaginiensium opes fregisse sese, et cervicibus eorum praepotentem finitimum regem imposuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 533:1)
nemo adversus praepotentis viros hiscere audebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 308:1)
Anterastilis Certo enim, quod quidem ad nos duas attinuit, praepotentes pulchre pacisque potentes, soror, fuimus, neque ab iuventute inibi inridiculo habitae, quod pol, soror, ceteris omnibus factumst.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 47)

SEARCH

MENU NAVIGATION