라틴어 문장 검색

Ex hac descriptione agendi quoque aliquid in vita et officii ipsius initium reperiebatur, quod erat in conservatione earum rerum quas natura praescriberet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 29:1)
Introducti autem Galli ius iurandum sibi et litteras ab Lentulo, Cethego, Statilio ad suam gentem data esse dixerunt, atque ita sibi ab his et a L. Cassio esse praescriptum, ut equitatum in Italiam quam primum mitterent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 9:1)
Omnis autem in quaerendo, quae via quadam et ratione habetur, oratio praescribere primum debet ut quibusdam in formulis ea res agetur, ut, inter quos disseritur, conveniat quid sit id, de quo disseratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 4:4)
quae cum Zeno didicisset a nostris, ut in actionibus praescribi solet, 'de eadem re [fecit] alio modo'. hoc tu nunc in illo probas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 117:4)
et si omnia philosophiae praecepta referuntur ad vitam, arbitramur nos et publicis et privatis in rebus ea praestitisse quae ratio et doctrina praescripserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 7:1)
quid igitur mirum si hoc eodem modo homini natura praescripsit, ut nihil pulchrius quam hominem putaret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 77:11)
Haec praescripta servantem licet magnifice, graviter animoseque vivere atque etiam simpliciter, fideliter, vere hominum amice.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 119:4)
Atque etiam, si hoc natura praescribit, ut homo homini, quicumque sit, ob eam ipsam causam, quod is homo sit, consultum velit, necesse est secundum eandem naturam omnium utilitatem esse communem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 33:1)
Hoc nos si facere velimus, ante condemnentur ei, quorum causas receperimus, quam totiens, quotiens praescribitur, Paeanem aut hymnum recitarimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 251:5)
quod autem argumentorum genus cuique causarum generi maxime conveniat, non est artis exquisitae praescribere, sed est mediocris ingeni iudicare, neque enim nunc id agimus, ut artem aliquam dicendi explicemus, sed ut doctissimis hominibus usus nostri quasi quaedam monita tradamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 175:1)
plura enim multo homines iudicant odio aut amore aut cupiditate aut iracundia aut dolore aut laetitia aut spe aut timore aut errore aut aliqua permotione mentis quam veritate aut praescripto aut iuris norma aliqua aut iudici formula aut legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 178:3)
nam ut aliquid ante rem dicamus, deinde ut rem exponamus, post ut eam probemus nostris praesidiis confirmandis, contrariis refutandis, deinde ut concludamus atque ita peroremus, hoc dicendi natura ipsa praescribit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 307:4)
Atque etiam hoc in primis, ut nostros mores legesque tueamur, quodam modo naturali iure praescriptum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 2:10)
At senatui quae sint gerenda praescribo et quo modo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 24:2)
Coruncanius, nihil modo P. Crassus, a quibus iura civibus praescribebantur, quorum usque ad extremum spiritum est provecta prudentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 36:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION