라틴어 문장 검색

nec torquere facem potis est ad signa trionum orbe nec obliquo portas aquilonis adire nec solitum conversus iter revocare retrorsum, hic erit ergo deus, praescriptis lege sub una deditus officiis?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권103)
cur sibi praescriptum non commutabile fatum ut captiva putat?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2143)
quisque putat fato esse locum, sciat omniparentem nosse Deum nulli vetitum fatalibus astris, nec mathesis praescripto aliquo pia vota repelli.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2167)
hoc sibi summus naturae Dominus praescripta in tempora servat, nune adsunt homini data munera legibus isdem quis concessa semel:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2282)
tempore praescripto membra intemerata requirens tandem virgineam fastidit Vesta senectam.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2372)
Hic bonus Ezechias meruit ter quinque per annos praescriptum proferre diem legemque obeundi tendere, quod gradibus quos vespera texerat umbra lumine perfusis docuit sol versus in ortum.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Domus Ezechiae Regis1)
parte alia violentus aquis torrentibus amnis transilit obiectas, praescripta repagula, ripas et vagus eversis late dominatur in agris.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 172)
Loth fugiens Sodomis ardentibus omnia secum pignera cara domus properabat sede relicta nubibus urbicremis subducere, sulpure cum iam nimboso ignitus coelum subtexeret aër flagrantemque diem crepitans incenderet imber, angelus hanc hospes legem praescripserat ollis emissus virtute Dei sub imagine dupla, omnis ut e portis iret domus atque in apertum dirigeret constans oculos, nec pone reflexo lumine regnantes per moenia cerneret ignes:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1198)
praescriptus et iam fluxerat dies:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.51)
hoc residet solio pollens Sapientia et omne consilium regni celsa disponit ab aula, tutandique hominis leges sub corde retractat.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1250)
At Messapus, equum domitor, Neptunia proles, quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro, iam pridem resides populos desuetaque bello agmina in arma vocat subito ferrumque retractat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 31:1)
te decisa suum, Laride, dextera quaerit semianimesque micant digiti ferrumque retractant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 18:9)
nihil est quod dicta retractent ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 1:6)
Aut quid iam, Turne, retractas?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 33:3)
nec Phoebo gratior ulla est, quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.7)

SEARCH

MENU NAVIGATION