라틴어 문장 검색

Quae quidem confessio tanto fortasse gloriam mirabilius atque potentiam Dei praedicat, quanto majori miraculo est habenda, et tanto verior ejus assertio videtur, quanto a doctrina hominum remotior est, et tota suggestioni sancti Spiritus imputanda.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:10)
Sufficit autem nobis quocunque modo summorum inimicorum robur dissipare, praesertim cum alio modo non possumus, nisi has quas noverunt rationes ex ipsorum artibus afferamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:10)
Sunt enim quidem multa quae appellantur sophismata, sicut conclusiones rationum, et plerumque ita veras imitantes, ut non solum tardos, sed ingeniosos etiam minus attentos decipiant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:11)
Sic doctrinae omnes gentilium et liberales disciplinae usui veritatis aptiores, etiam morum quaedam praecepta continent, deque ipso Deo colendo nonnulla vera apud eos inveniuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:19)
Noverat itaque iste ecclesiasticorum maximus doctor, a philosophia olim gentili ad veram, quae Christus est, sophiam conversus, quae in philosophicis de Deo legerat scriptis, et quam indignum philosophicas quoque disciplinas, quae inter maxima dona Dei semper in terris effloruerunt, auctorem suum atque omnium non agnoscere, et ei quoque cui obtemperant omnia, non deservire.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 8:1)
Insignis est indolis in verbis verum amare, non verba.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 13:12)
Et profecto nihil hoc verius.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:5)
praesertim cum ipsi sancti quoque de his quae ad fidem pertinent ratiocinantes multis exemplorum vel similitudinum rationibus rebelles arguere vel reprimere soleant?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:2)
quid restat nisi ut aeque tam falsa quam vera praedicantibus acquiescamus, et illam Fausti haeretici defensionem praetendamus, qua se ab impugnatione fidelium protegere, et ipso per prophetam ac eorum sententiam nititur confutare?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:4)
Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te Deum verum, et quem misisti Jesum Christum (Joan.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:3)
Neque vere, ut Montanus somniat, prophetae in exstasi sunt locuti, ut nescirent quid loquerentur, et quod aliis erudirent, ipsi ignorarunt quid dicerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:15)
Quocirca hoc vere unum in quo nullus numerus, nullum in eo aliud praeter id quod est. neque substantivum fieri potest:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:9)
Vera, inquit, immortalitas, hoc est summa illa incommutabilitas quam Deus habet solus qui mutari omnino non potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 32:4)
vere ergo ille est qui incommutabilis est.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 32:8)
Ecce ille negat ab homine hunc posse sciri, iste vero posse edisseri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION