-
In hoc Christianorum adventu et obsidione recenti, illo die tanto silentio urbs conquievit, ut nec sonus nec strepitus ab urbe audiretur et vacua civitas a defensoribus crederetur, cum feta nimis armis et gentilium copiis in omnibus turribus et praesidiis redundasset.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 74:5)
-
Ad portam vero quae respicit ad Persidem plagam, ubi juga montium deficere incipiunt, Boemundus cum robustorum manu locum occupat, ibique firmato praesidio, tutus morabatur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 76:5)
-
Per hunc pontem interdum exercitui insidiarum oblito, aut in die aut in noctis obscuro egredientes Turci sagittas intorquebant, aut in impetu aliquos gladio percutiebant, subitoque recursu per eumdem pontem in urbis praesidium evadebant.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 80:4)
-
Henricus filius Fredelonis de Ascha castello, avidus hostes insequi, sicut erat bello et actis nominatissimus, trans fluvium equo natavit, licet e lorica et galea clypeoque gravatus:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 88:2)
-
Sic Turcis saepe a ponte hoc et a porta per quam postea urbs est tradita, quae sursum in montanis sita exitum praebebat, ad nocendum populis egredientibus, principes exercitus consilium inierunt, quatenus Tankradus illic locato praesidio [0464A] custodiam ageret, et ab utraque porta Turcos egredi audentes repente reprimeret;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 90:1)
-
Qui dum die quadam in praesidio in montanis locato, juxta aras Turcorum custodiam ageret trans fluvium Farfar, eo scilicet in loco, quo longe ab urbe fere semi milliare profluit, Turcos, sicuti erant soliti, vada transeuntes fortiter incurrit, atque cum eis praelio commisso, tandem praevalens, quatuor ex Turcis gladio occidit, caeteros trans flumen in fugam convertit usque ad locum, quo armenta illorum herbis pascebantur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 90:3)
-
His ultra flumen fugatis, praedam de armentis cum camelo uno abduxit, et ad praesidium novum, quod firmaverat, in victoria hac reversus [0464B] est.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 90:4)
-
Nullus quidem ab his percussus tunc aut vulneratus est praeter Arnolphum de Tyrs castello, qui eques semper bello fervidus fuit et providus;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 94:3)
-
Illis tandem frustra circa novam munitionem laborantibus, insidiae comitis Reymundi surrexerunt, in equis velocissimis ad auxilium sociorum qui erant in praesidio contendentes et Turcos [0470D] jam diem ultimum metuentes, et regredi sursum ad portam praeparantes vehementi insecutione oppresserunt, solumque juvenem de nobili parentela procreatum retinuerunt;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 110:6)
-
[0474A] unde alii jumentis, alii mulis et asinis, prout necessitas exhibebat, insidentes, intempestae noctis silentio iter moverunt, per pontem navium transeuntes, Turcis his ignorantibus, qui in praesidio Antiochiae fuerunt ad defensionem.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 122:3)
-
Crastina autem die illucescente, principes fidelium consiliis invigilant laeti de recenti victoria, quatenus praesidium cujusdam machinae locarent juxta praefatum pontem civitatis, qui porrigitur trans fluvium Farfar:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:1)
-
Tandem reperto consilio, Boemundum, principem Siciliae, et Everhardum de Poisat, Reymundum comitem de Provincia, Wernerum de Greis ad portum maris, qui dicitur Simeonis eremitae, propter emendos cibos cum plurimis peditibus dirigunt, et ut vocarent socios ad opem construendi praesidii, qui in ipso littore maris propter naves quae escas adducebant morabantur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:3)
-
aditum pontis et urbis celeri via disponunt appetere, quo [0476C] inimicos ad praesidium urbis redituros sperabant.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 128:3)
-
sed cum juramento asseruit se aut hodie montem quo firmatum erat praesidium conscendere, aut in [0476D] eodem cum suis vitam amittere.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 128:6)
-
- Quidam obsessorum Antiochiae ad Christianos clanculo confugerunt, et praesidium juxta pontem exstructum custodiae Reymundi delegatum est.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 131:2)