라틴어 문장 검색

Atque ita divisit eos (ibid., 8).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 21:9)
Recte autem vocabulo Domini usus est propheta ad potentiam designandam, quia dominorum est praeesse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:20)
In quo etiam notandum est quod, dum eam praeesse regimini mundi ut dominam dicit, profecto eam omni praefert creaturae, et Deum esse astruit, quam postmodum his verbis animam mundi vocavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 39:10)
Quod vero totum mundum unum animal Plato dicit, maximam concordiam universorum operum Dei demonstrat, quasi diversorum membrorum in uno corpore animalis, quibus omnibus una praeest anima singulis tota praesens, et in diversis una, et eadem operans diversa.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:17)
Haec enim, inquit, omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:19)
Mentem itaque, id est animum sive animam, Deum dixerunt, secundum quod totius mundi regimini quasi anima corpori praeest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 48:9)
Quod autem subditur ex reliquiis concretionis mundanae animae nostras, id est mundanas animas esse confectas, tale est ac si diceret eam animam mundi in potentiis ac virtutibus imitari, sed longe hoc ipso a dignitate ejus abscedere, ut videlicet quemadmodum anima illa totius mundi administrationi praeest, sic singulis corporibus singulae animae suae vitam eis animalem non spiritalem praebentes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:5)
Et post aliqua cum ipse ipsius animae vires distingueret, quas in corporibus exercet, secundum quas omnium animatorum ordinata est natura, ut alia scilicet aliis praesint, adjecit dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:22)
Bardesenes vir Babylonius in duo dogmata apud Indos Gymnosophistas dividit, quorum unum appellat Brachmanas, alterum Samonaos, qui tantae continentiae sint, ut vel pomis arborum juxta Gangem fluvium vel publico orizae et farinae alantur cibo;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 65:9)
Differentiarum aliae quidem sunt secundum quas dividimus genera in species, aliae secundum quas ea quae diversa sunt specificantur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:11)
quomodo has ab illis alias dixit, cum omnis divisiva sit constitutiva, et e contrario nisi secundum proprietatem dividendi et constituendi quae diversae sunt?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:13)
—Iste est Spiritus procedens de Patre et Filio, qui dividit propria dona ut vult.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:21)
II. De cujus nunc unitate superest disputare, ut magis videlicet unum conditorem mundo praeesse conveniat quam plures:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:1)
affirmatio et negatio sunt dividentes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:9)
Et, exclusis Britonibus, statuunt inter se dividere victores alienigenae insulam, bonis omnibus fecundissimam, indignum iudicantes eam ignavorum dominio detineri, quae ad defensionem suam idoneis posset praebere sufficientem alimoniam et optimis viris.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION