라틴어 문장 검색

Novio Prisco per amicitiam Senecae et Glitio Gallo atque Annio Pollioni infamatis magis quam convictis data exilia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장8)
Priscum Artoria Flaccilla coniunx comitata est, Gallum Egnatia Maximilla, magnis primum et integris opibus, post ademptis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장9)
Treveri et Nervii circa adfectationem Germanicae originis ultro ambitiosi sunt, tamquam per hanc gloriam sanguinis a similitudine et inertia Gallorum separentur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 28장 4:1)
nam Gallos quoque in bellis floruisse accepimus;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 5:2)
iam vero principum filios liberalibus artibus erudire, et ingenia Britannorum studiis Gallorum anteferre, ut qui modo linguam Romanam abnuebant, eloquentiam concupiscerent.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 21장 2:1)
pergunt etiam in castra praetorianorum tribuni Cetrius Severus, Subrius Dexter, Pompeius Longinus, si incipiens adhuc et necdum adulta seditio melioribus consiliis flecteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장5)
legio classica nihil cunctata praetorianis adiungitur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장7)
rapta statim arma, sine more et ordine militiae, ut praetorianus aut legionarius insignibus suis distingueretur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장11)
praetoriani, quos per simulationem officii legatis Otho adiunxerat, remissi antequam legionibus miscerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 74장5)
neque ideo praetorianorum fides mutata.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 75장2)
armandae eius cura Vario Crispino tribuno e praetorianis data.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 80장3)
addidit classi urbanas cohortis et plerosque e praetorianis, viris et robur exercitus atque ipsis ducibus consilium et custodes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 87장2)
tum legiones classesque et, quod raro alias, praetorianus urbanusque miles in aciem deducti, Oriens Occidensque et quicquid utrimque virium est a tergo, si ducibus aliis bellatum foret, longo bello materia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 89장6)
centurionemque Sisennam dextras, concordiae insignia, Syriaci exercitus nomine ad praetorianos ferentem variis artibus adgressus est, donec Sisenna clam relicta insula trepidus et vim metuens aufugeret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 8장5)
his copiis rector additus Annius Gallus, cum Vestricio Spurinna ad occupandas Padi ripas praemissus, quoniam prima consiliorum frustra ceciderant, transgresso iam Alpis Caecina, quem sisti intra Gallias posse speraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 11장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION