라틴어 문장 검색

Nomentanae vini nobilitate subsequuntur Amineas, fecunditate vero etiam praeveniunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 14:1)
Verum hanc curam praevenit inquisitio et electio malleolorum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 4:2)
ne edictum quidem, quo patres in curiam vocabat, nisi tribuniciae potestatis praescriptione posuit sub Augusto acceptae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 7장8)
nonanus opperiendas Tiberii epistulas clamitaverat, mox desolatus aliorum discessione imminentem necessitatem sponte praevenit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장7)
atque ipse adire municipia obscuro diei, neque propalam aspici neque diutius isdem locis, sed quia veritas visu et mora, falsa festinatione et incertis valescunt, relinquebat famam aut praeveniebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 39장7)
dein speculati noctem incustoditam, accepta idonea manu, vinctum clauso ore in Palatium traxere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장7)
neque tamen mitigatus Piso, et vix diei moram perpessus linquit Germanicum praevenitque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장7)
Thraeciaque omni potitus scripsit ad Tiberium structas sibi insidias, praeventum insidiatorem;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 65장8)
Ea Germanico haud minus ira quam per metum accepta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 70장1)
interim Domitius Laodiciam urbem Syriae adpulsus, cum hiberna sextae legionis peteret, quod eam maxime novis consiliis idoneam rebatur, a Pacuvio legato praevenitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 79장4)
saepe audivi principem nostrum conquerentem si quis sumpta morte misericordiam eius praevenisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 50장4)
quanto rarior apud Tiberium popularitas tanto laetioribus animis accepta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장14)
mihi tradendi arguendique rumoris causa fuit ut claro sub exemplo falsas auditiones depellerem peteremque ab iis quorum in manus cura nostra venerit divulgata atque incredibilia avide accepta veris neque in miraculum corruptis antehabeant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 11장7)
Olennius infensos fuga praevenit receptus castello cui nomen Flevum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장7)
perinde in foro, in convivio, quaqua de re locuti incusabantur, ut quis praevenire et reum destinare properat, pars ad subsidium sui, plures infecti quasi valetudine et contactu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION