라틴어 문장 검색

nec deerant in exercitu semina discordiae, quod et bello adversus Vindicem universus adfuerat, nec nisi occiso Nerone translatus in Galbam atque in eo ipso sacramento vexillis inferioris Germaniae praeventus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 53장5)
unde non alium pertinacius ad poenam flagitaverunt, diverso adfectu, quibus odium Neronis inerat et quibus desiderium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장3)
atque illum tribuni centurionesque circumsistunt, abiectis militiae insignibus otium et salutem flagitantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 82장8)
agmen legionum alae cohortesque praeveniebant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 11장6)
ibi de proelio dubitatum, Othone per litteras flagitante ut maturarent, militibus ut imperator pugnae adesset poscentibus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 39장6)
aegre tamen cohibiti qui exitium consularis et quondam ducis sui flagitabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장16)
et si coeptum iter properasset, nutantem Caecinam praevenire aut ante discrimen pugnae adsequi legiones potuisset;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 40장2)
tandem flagitante exercitu, qui Mevaniam insederat, magno senatorum agmine, quorum multos ambitione, pluris formidine trahebat, in castra venit, incertus animi et infidis consiliis obnoxius.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 55장10)
equites Romani obtulere operam pecuniasque, etiam libertinis idem munus ultro flagitantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장6)
erectus Samnis Paelignusque et Marsi aemulatione quod Campania praevenisset, ut in novo obsequio, ad cuncta belli munia acres erant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장2)
quae tamen paucis ante diebus opportuna morte excidium domus praevenit, nihil principatu filii adsecuta nisi luctum et bonam famam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장4)
Praevenerat rumor eiurari ab eo imperium, scripseratque Flavius Sabinus cohortium tribunis ut militem cohiberent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장1)
iniectae Civili catenae, missusque ad Neronem et a Galba absolutus sub Vitellio rursus discrimen adiit, flagitante supplicium eius exercitu:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 13장3)
elanguimus, patres conscripti, nec iam ille senatus sumus qui occiso Nerone delatores et ministros more maiorum puniendos flagitabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장21)
et lectus in eandem spem e legionibus miles promissa stipendia flagitabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION