라틴어 문장 검색

Et primo per artes fallendo diversas, nationem hominum potentem dispendiis levibus afflictabat, sollicitans quosdam optimatum et satrapas, alios excursibus occupans improvisis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 2:1)
Primo quod recalebant in auribus eius parentis effata, quid augurales alites vel cantus monerent oscinum adprime callentis, ad usque sublimia regimenta venturum, sed periturum ferro poenali:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 7:1)
Et primo Rufinam, cum universis auctoribus adulterii commissi vel consciis, interfecit, super quibus Ursicinum rettulisse praediximus, alios deinde complures nullo noxiorum discrimine vel insontium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 45:2)
Cognitoque eum iam pridem repertum, in villa propria custodiri, ipse tamquam capita sontium Aginatium, pariterque Anepsiam horrore medio tenebrarum audire disposuit, quo tempore hebetari solent obstrictae terroribus mentes:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 54:2)
Primo intro vocatus post interrogatiunculas leves, Pergamius, a Palladio (ut dictum est) proditus, quaedam imprecationibus praescisse nefariis, sicut erat impendio eloquentior, et in verba periculosa proiectus, inter ambigentes iudices, quid prius quaeri debeat quidve posterius, dicere audacter exorsus, multa hominum milia quasi consciorum sine fine strependo fundebat, modo non ab extremo Atlante magnorum criminum arguendos poscens aliquos exhiberi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 25:1)
Quo (ut consarcinante nimis ardua) morte multato, aliisque gregatim post occisis, ad ipsius Theodori causam quasi ad Olympici certaminis pulverem pervenitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 25:2)
Cumque nihil praeter se quisque cernens, ruinam suam impelleret super alium, permisso quaesitorum coeptans dicere Theodorus, primo in precem venialem prostratus, dein artius respondere compulsus, ostendit se cognita per Euserium, ne ad imperatorem referret, ut conatus est aliquotiens, ab eo prohibitum, asserente, non appetitu regni occupandi illicito, sed ratione quadam indeclinabilis fati, id quod sperabatur ultro venturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 34:2)
Quo ita ut statutum est facto, lucis primo exortu, ipse egressus, cum invenisset eos in exercitu circumsaeptos:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 22:1)
Quo intellecto, Sarmatae sagacissimi, non exspectato certandi signo sollemni, Moesiacam primam incessunt, dumque militias arma tardius per tumultum expediuntur, interfectis plurimis, aucti fiducia aciem perrupere Pannonicam, disiectaque agminis mole, geminatis ictibus omnem paene delessent, ni periculo mortis aliquos citum extraxisset effugium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 14:1)
Danielus post haec et Barzimeres, cum lusi iam revertissent, probrosis lacerati conviciis, ac si inertes et desides, ut hebetatae primo appetitu venenatae serpentes, ora exacuere letalia, cum primum potuissent, lapso pro virium copia nocituri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 16:1)
Quo viso regulus forte prominens ultra torum, expedito dolone, adsurgens ut vitam omni ratione defenderet, perforato pectore deformis procubuit victima, multiplicatis ictibus foede concisa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 21:1)
Haec memorantes, addentesque utilia, reduxere eum in meliorem sententiam, statimque (ut conducebat rei communi), prope Mogontiacum blandius rex ante dictus accitur, proclivis ipse quoque ad excipiendum foedus (ut apparebat). Et venit immane quo quantoque flatu distentus, ut futurus arbiter superior pacis, dieque praedicto colloquii ad ipsam marginem Rheni, caput altius erigens, stetit hinc inde sonitu scutorum intonante gentilium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 3장 4:1)
Tertius eorum est ordo, qui ut in professione turbulenta clarescant, ad expugnandam veritatem ora mercenaria procudentes, per prostitutas frontes vilesque latratus, quo velint aditus sibi patefaciunt crebros:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 13:1)
Quo ille verbo tamquam telo perculsus, actus eius ut sagax bestia rimabatur, genuino percunctando sermone quos noscitabat, ubinam ille esset (verbi gratia) honore suos antecellens et nomine, vel ille dives, aut alius ordinis primus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 10:1)
Quo intellecto, magister officiorum Remigius, cum eum ex incidentibus ira fervere sentiret, fieri motus quosdam barbaricos, inter alia subserebat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION