라틴어 문장 검색

Haec quidem fuit apud eos morum institutio et eius partis quam primam posui forma atque descriptio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 29:4)
Ut enim et ingeniosi et tardi ita nascantur antecedentibus causis itemque valentes et inbecilli, non sequitur tamen, ut etiam sedere eos et ambulare et rem agere aliquam principalibus causis definitum et constitutum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 15:6)
Causarum enim, inquit, aliae sunt perfectae et principales, aliae adiuvantes et proximae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 60:2)
causis perfectis et principalibus, sed causis adiuvantibus [antecedentibus] et proximis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 60:4)
si omnia fato fiant, sequi illud quidem, ut omnia causis fiant antepositis, verum non principalibus causis et perfectis, sed adiuvantibus et proximis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 60:6)
At hoc sequeretur, si omnia perfectis et principalibus causis fieri diceremus, ut, cum eae causae non essent in nostra potestate, ne ille quidem esset in nostra potestate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 60:8)
qui autem causas antecedentis non dicent perfectas neque principalis, in eos nihil valebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 61:2)
Nam quamquam adsensio non possit fieri nisi commota viso, tamen, cum id visum proximam causam habeat, non principalem, hanc habet rationem, ut Chrysippus vult, quam dudum diximus, non ut illa quidem fieri possit nulla vi extrinsecus excitata (necesse est enim adsensionem viso commoveri), sed revertitur ad cylindrum et ad turbinem suum, quae moveri incipere nisi pulsa non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 61:4)
Quibus ex omnibus iudicari potest non modo non impediri rationem amicitiae, si summum bonum in voluptate ponatur, sed sine hoc institutionem omnino amicitiae non posse reperiri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 90:3)
quorum fuit haec institutio, in qua animadvertas velim quid mutandum putes nec expectes, dum ad omnia dicam, quae a te dicta sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 5:2)
quae autem natura suae primae institutionis oblita est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 45:7)
Atque ipsa hominis institutio si loqueretur, hoc diceret, primos suos quasi coeptus appetendi fuisse, ut se conservaret in ea natura, in qua ortus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 56:5)
hanc initio institutionem confusam habet et incertam, ut tantum modo se tueatur, qualecumque sit, sed nec quid sit nec quid possit nec quid ipsius natura sit intellegit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 33:2)
complures enim Graecis institutionibus eruditi ea quae didicerant cum civibus suis communicare non poterant, quod illa quae a Graecis accepissent Latine dici posse diffiderent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 8:2)
Neque enim dici potest in ulla rerum institutione non esse aliquid extremum atque perfectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 35:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION