라틴어 문장 검색

Qua racione, quibus causis, cur, quomodo, quando Instabilis, genitus, fluitans, mutabilis iste Mundus ab ingenito, stabili certoque figuram, Esse, statum, speciem, uitam contraxit et ortum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:3)
Qua racione, quibus causis H littera non sit, Cum sibi pretendat scripturam, nomen et usum, Sed cyphri loca possideat solumque figure Ius sibi deffendens, elementi preferat umbram;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:23)
Quid genus in species diuisum separat aut quid Diuidit in partes totum rursusque renodat Que sunt sparsa prius, diuisaque cogit in unum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:22)
Nec mirum si facta prius perfectius ornans Perficit et factum cultu meliore uenustat, Cui magis arridet species et gracia forme, Quod comites multa pictoris preuenit arte, Totam pictoris artem sub pectore claudens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:4)
Instrumenta prius manibus prefecta relinquens, Ingreditur lathomi studium, domat arte rigorem Marmoris et primum partes complanat ad unguem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:35)
Qua racione toni pars altera semper habundet, Transgrediens partem reliquam ne possit in equas Distribui partes tonus integer, immo parumper Excedat pars una toni superetque minorem Et proprio uincat pars altera comate limma, Nec tamen equali sectas libramine partes In duo diuisum diasymata coma recuset.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:16)
Cur huius tyrones artis eleufuga terret Atque prius cogit illos exire profundum Quam subeant labique priusquam in arte laborent;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:14)
Qua racione meant obliquo signa meatu, Cur signum proprios directius exit in ortus Opposite, furans nascendi tempora, tempus Perdit in occasu quod plus expendit in ortu;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:12)
Hic proles Ledea micat nec pignus amoris, Quem prius in terris gessit, deponit in astris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:5)
Qua racione Patris speculum, lux, splendor, ymago, Filius est a Patre Deo Deus unus et idem, Principium de principio, de lumine lumen, Sol de sole micans, splendor productus ab igne, A simili similis, a uero uerus, ab uno Vnus, ab eterno nascens eternus, ab equo Equalis, bonus a summo, sublimis ab alto;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 8:1)
Huius ab imperio celestis curia pendet, Huius ad imperium deuota mente parata, Cum qua celestis regni moderatur habenas, Qui pater et proles eiusdem, natus et actor Cuncta regit, sine fine regens, quo rege triumphat In celo miles, in terris militat exul.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:5)
Si qua minus plene cognoscit, plenius illam Asistens matrona docet suppletque minorem Intuitum panditque latens aperitque reclusum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:22)
Et cornu quod nulla prius munuscula, nullum Exhausit munus, totum diffunditur, in quo Se probat et quantum possit metitur in illo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:9)
Preterea monet illa uirum ne querat amicos Fortune comites, cum qua mutentur et assint, Vel fugiant, casusque uices et fata sequantur, Qui cum fortune fugitiuo uere recedant, Aduersi casus hyemes et nubila uitent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:3)
Est rupes maris in medio, quam uerberat equor Assidue, cum qua corrixans litigat unda, Que uariis agitata modis percussaque motu Continuo, nunc tota latens sepelitur in undis, Nunc, exuta mari, superas expirat in auras.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION