라틴어 문장 검색

simul commonefecit, quia multa vana sub nomine celebri vulgabantur, sanxisse Augustum quem intra diem ad praetorem urbanum deferrentur neque habere privatim liceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 12장4)
falso libertatis vocabulum obtendi ab iis qui privatim degeneres, in publicum exitiosi, nihil spei nisi per discordias habeant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 17장5)
haec sententia valuit, scripsitque Caesar senatui, privatim expenderent causam libertorum, quoties a patronis arguerentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 27장11)
sed libertus suum illud facinus profiteri, se patroni iniurias ultum esse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 44장12)
ad eam vocem Nero illo sibi die dari imperium auctoremque tanti muneris libertum profitetur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장11)
quin in insula publicatis bonis quo longius sontem vitam traxisset, eo privatim miseriorem et publicae clementiae maximum exemplum futurum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 48장9)
mox, si publice consultetur, sacerdos civitatis, sin privatim, ipse pater familiae, precatus deos caelumque suspiciens ter singulos tollit, sublatos secundum impressam ante notam interpretatur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 2:1)
namque ut homines dispersi ac rudes eoque in bella faciles quieti et otio per voluptates adsuescerent, hortari privatim, adiuvare publice, ut templa fora domos extruerent, laudando promptos, castigando segnis:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 21장 1:2)
sed incorruptam fidem professis neque amore quisquam et sine odio dicendus est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장10)
ita trepidi et utrimque anxii coeunt, nemo privatim expedito consilio, inter multos societate culpae tutior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 52장5)
propriis quoque opibus Mucianus bellum iuvit, largus privatim, quod avidius de re publica sumeret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 84장5)
Celeberrimos auctores habeo tantam victoribus adversus fas nefasque inreverentiam fuisse ut gregarius eques occisum a se proxima acie fratrem professus praemium a ducibus petierit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 51장1)
nec exploratione occulta fallere Antonium temptavit, sed mandata imperatoris suumque animum professus, ut cuncta viseret postulat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 54장9)
Celer professus sapientiam, dein testis in Baream, proditor corruptorque amicitiae cuius se magistrum ferebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 10장5)
insignis publica severitate dies ne privatim quidem laude caruit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 40장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION