라틴어 문장 검색

quem ad modum igitur, scalarum gradus si alios tollas, alios incidas, non nullos male haerentis relinquas, ruinae periculum struas, non ascensum pares, sic tot malis tum vinctum tum fractum studium scribendi quid dignum auribus aut probabile potest adferre?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 7 3:9)
hoc quo modo acciperent homines, quam probabilis necessitas futura esset, vereor etiam nunc neque prius desinam formidare, quam tetigisse te Italiam audiero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 10 1:6)
qua re etsi minus veram causam habebis, tamen vel probabilem aliquam poteris inducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 22 2:1)
ἡδονη`ν vero et ἀταραξίαν virtute, iustitia, τῶͺ καλῶͺ parari et verum et probabile est ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 19 2:5)
nec inter nos et eos qui se scire arbitrantur quicquam interest nisi quod illi non dubitant quin ea vera sint quae defendunt, nos probabilia multa habemus, quae 5 sequi facile, adfirmare vix possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 11:1)
Volunt enim (et hoc quidem vel maxime vos animadvertebam moveri) probabile aliquid esse et quasi veri simile, eaque se uti regula et in agenda vita et in quaerendo ac disserendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 43:7)
Quod est igitur istuc vestrum probabile?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 47:4)
nam si quod cuique occurrit et primo quasi aspectu probabile videtur id confirmatur, quid eo levius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 47:5)
'nam cum dicatis' inquiunt 'visa quaedam mitti a deo, velut ea quae in somnis videantur quaeque oraculis auspiciis extis declarentur' (haec enim aiunt probari a Stoicis, quos contra disputant) - quaerunt quonam modo falsa visa quae sint ea deus efficere possit probabilia, quae autem plane proxume ad verum accedant efficere non possit, aut si ea quoque possit cur illa non possit quae perdifficiliter internoscantur tamen, et si haec, cur non inter quae nihil sit omnino.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 64:3)
'Postremo si nulla visa sunt probabilia quae falsa sint, alia ratio est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 65:2)
'si tale visum obiectum est a deo dormienti ut probabile sit, cur non etiam ut valde veri simile;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 67:6)
Illud vero perabsurdum quod dicitis, probabilia vos sequi si nulla re inpediamini.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 80:1)
Etenim contra naturam esset, probabile nihil esset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 133:5)
itaque et sensibus probanda multa sunt, teneatur modo illud, non inesse in is quicquam tale quale non etiam falsum nihil ab eo differens esse possit - sic quidquid accident specie probabile, si nihil se offeret quod sit probabilitati illi contrarium, utetur eo sapiens, ac sic omnis ratio vitae gubernabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 133:7)
Etenim is quoque qui a vobis sapiens inducitur multa sequitur probabilia non conprehensa neque percepta neque adsensa sed similia veri quae nisi probet omnis vita tollatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 133:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION