라틴어 문장 검색

quae sors, velut iterum captis Syracusis, ita exanimavit Siculos, exspectatione sortis in consulum conspectu stantis, ut comploratio eorum flebilesque voces et extemplo oculos hominum converterint et postmodo sermones praebuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 414:1)
flagitatum quoque stipendium procacius quam ex more et modestia militari erat, et ab custodibus probra in circumeuntes vigilias iacta, et noctu quidam praedatum in agrum circa pacatum ierant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 360:1)
decem legati Locrensium, obsiti squalore et sordibus, in comitio sedentibus consulibus velamenta supplicum, ramos oleae, ut Graecis mos est, porgentes ante tribunal cum flebili vociferatione humi procubuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 222:1)
inter pocula atque epulas, ubi libare diis dapes, ubi bene precari mos esset, ad spectaculum scorti procacis, in sinu consulis recubantis, mactatam humanam victimam esse et cruore mensam respersam!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 522:2)
mylae, proximum oppidum, ita munitum ut inexsuperabilis munimenti spes incolas ferociores faceret, non portas claudere regi satis habuerunt, sed probris quoque in ipsum Macedonasque procacibus iaculati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 579:1)
Oh, lutum lenonium, commixtum caeno sterculinum publicum, impure, inhoneste, iniure, inlex, labes popli, pecuniae accipiter avide atque invide, procax, rapax, trahax - trecentis versibus tuas impuritias traloqui nemo potest - accipin argentum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 35)
Procaciores estis vos, sed illi periuriores;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 2115)
multis ille bonis flebilis occidit, nulli flebilior quam tibi, Vergili.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 245)
) medio dum labitur amne, flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua murmurat exanimis, respondent flebile ripae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 6:5)
flebilis ut noster status est, ita flebile carmen, materiae scripto conveniente suae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 14)

SEARCH

MENU NAVIGATION